Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSINUO

INSINUO, (INSINUARE) Docere, unde Gallicum Enseigner: hanc quippe vocem vernaculam ex hac Latina deducit Salmasius ad Historiam Aug. pag. 101. Certe Insinuare, est ἐμφανίζειν; Insinuatio, διδασϰαλία, in Gloss. Lat. Gr. S. Hieron. Epist. 155: Nudius tertius cum 118. Psalmum tibi Insinuare conarer, etc. Vide Epist. 22. cap. 13. et Libr. Manualem Dodanae cap. 7. Admonitio Synodalis antiqua: Videte, ut omnibus parochianis vestris Symbolum et Orationem dominicam Insinuetis. Capitulare 2. ann. 811. cap. 9: Ad Ecclesiasticos vero quomodo juste pertineat, penitus ignoramus, nisi illi nobis Insinuaverint, etc. Adde Capitul. Episcopor. ann. 801. cap. 5. Capit. 8. incerti anni Caroli M. cap. 3. 5. Responsio ad Capitula Archiepiscopis missa a Karolo M. ann. 811. cap. 1: Quomodo et qualiter unusquisque Dei Sacerdos plebem sibi a Deo commissam Insinuat atque gubernat. Regino de Vita et conversatione Presbyteri cap. 53: Si Orationem Dominicam et Symbolum omnibus suis parochianis Insinuatam habeat. Et in Inquisitionib. Synodalibus cap. 74. lib. 2. cap. 15: Si patrini filiolis suis Symbolum et Orationem Dominicam Insinuant, aut Insinuari faciant. Similia habet Udalricus in Discursu Synodali, in Spicilegio Acheriano. Hariulfus lib. 4. Chronici Centul. cap. 17: Sed tantummodo illos memorans, quorum nomina vel chartae, vel quaelibet pittaciola Insinuare videbantur. Anonymus Goldasti de Suevorum origine pag. 18: Precatus, ut si suum volatile sibi restitueret, rem, quam ignoraret, et Insinuaret. Utuntur etiam Guigo in Statutis Ordinis Cartusiensis cap. 43. § 3. Statuta antiqua ejusdem Ordinis 2. part. cap. 6. § 6. etc. Alii Enseigner, quasi Insignare dictum putant, orta nomenclatura a Monachis, qui signis omnia significabant et indicabant. Hanc opinionem amplectuntur de Caseneuve et Menagius. Vide, Insignare.