Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSINUO

INSINUO,² (INSINUARE) Practicis, in acta publica referre, Gall. Insinuer. Instrum. ann. 1388. apud Th. Madox Formul. Anglic. pag. 429: Nos Officialis Londoniensis testamentum... una cum codicillo eidem annexo approbavimus, ipsumque... Insinuavimus, et pro eodem.... legitime pronunciavimus. Charta ann. 1399. ex Archivo B. M. de Bono Nuntio Rotomag.: Litteras mihi Notario publico tradidit dictis Dominis Officiali et Promotori illico Insinuandas et publicandas. Occurrit alibi non semel.

Insinuatio, ἐμφάνισις, Novella 15. Justiniani cap. 3. In acta publica relatio, Gall. Insinuation. Vide Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 2. cap. 9. § 45. not. g. Glossar. med. Graecit. voce Καταστρωννύειν, col. 614. Charta compositionis ann. 1309. ex Archivo D. de Montesquivo: Renunciantes nichilominus omni exceptioni... et legi dicenti donationem excedentem quingentos aureos sine Insinuatione judicis non valere. Eadem habentur in Charta ann. 1288. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 332. Statutum Johannis Stratford Archiep. Cantuar. apud Lyndwoodum lib. 3. Provincialis tit. 13: Statuimus ut pro probatione, vel approbatione, seu Insinuatione testamentorum quorumcumque nihil per Episcopos, seu alios Ordinarios, capiatur omnino: per Clericos tamen scribentes Insinuationes hujusmodi sex denarios duntaxat recipi permittimus pro labore. Insinuationis eulogium, in Charta ann. 1288. apud Ludewig. tom. 5. pag. 432. Vide alia notione in Insinuare 1.

Insinuativum, Macris fratribus in Hierolexico, Donum a Clericis praestitum Episcopo in principio sui ingressus ut in ejus gratia insinuarentur. Haud satis recte interpretati sunt ἐμφανιστιϰά vel ἐμφανίσιμα, quas voces melius exponit Cangius in Glossario med. Graecit. Praestationes ab in Clerum allectis datae caeteris Clericis pro Insinuatione, id est, relatione in catalogum ministrorum Ecclesiae, Gal. Droit de bien venue. Vide Novell. 56. Justiniani, Julianum Antecessorem et Suicerum in Thesauro Eccl. voce Ἐμφανίσιμα.