Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSPIRATIO

INSPIRATIO, Ex tribus electionum formis, quarum mentio est in Decretalib. Greg. IX. PP. lib. 1. tit. 6. cap. 42. una est quae per Inspirationem, sive viam Spiritus S. dicitur fieri: cum scilicet communiter et ab omnibus concorditer, quasi divino Spiritu afflatis, nullo discrepante, aliquis eligitur, absque aliquo tractatu, ex quo nempe praesumi possit aliqua persuasio, vel suggestio in gratiam eligendi. Ericus Upsalensis lib. 4. Hist. Suecicae pag. 122: Tunc quasi per viam Spiritus sancti, tota multitudine acclamante, hic puerulus assumptus est in Regem.