Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSTITUTIO

INSTITUTIO, Precaria, datio ad precariam. Charta Gilleberti Comitis Heduensis ann. 942. ex Tabulario Flaviniacensi: Si quis autem successorum meorum hanc Institutionem vel precariam... infringere voluerit, etc. S. Roberti, qui hanc precariam studuit poposcere... Ego Constantius Levita hanc Institutionem datavi et subscripsi, etc.