Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INSTITUTIO

INSTITUTIO,² Tributum, quidquid in praestationem instituitur et indicitur, idem quod Indictio 1. Charta Phil. Aug. pro commun. Calniaci ann. 1213: Si major et jurati super res burgensium aliquam fecerint Institutionem, sine emendatione alicui exhibenda facient; si vero ab eis qui Institutionem violaverint, nummi accipiantur, ad firmitatem villae ponentur. Ibidem: Nos nullum bannum nec aliquam Institutionem super res burgensium facere poterimus. Rursum infra: Si major et jurati et communitas villae pro negotiis agendis pecunia indiguerint, et collectam aut aliquam Institutionem in villa fecerint super omnes pecunias et haereditates burgensium, sine forisfacto facere poterunt, et super omnes pecunias, quae in villa lucrantur.