Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTELLECTUS

INTELLECTUS, Salvus conductus, commeatus, publica fides. Minus bene, ni fallor; videtur enim eo sensu accipiendus, quo Italis Intelletto, Intelligentia, cognitio, consilium. Bartholomaei Annal. Genuens. ad ann. 1238. apud Murator. tom. 6. col. 478: Postmodum Vintimilienses timore coacti, quidam ex ipsis civitatem Vintimilii ascenderunt, et quidam venerunt absque ullo Intellectu sibi dato ad mandatum Communis (Januensium, quibuscum belligerabant,) et in quadam galea fuerunt tamen Januam missi manibus post terga ligatis. Col. 482. ad ann. 1239: Unde magnus rumor fuit in civitate Januae, et omnes cucurrerunt ad arma; et Potestas facto maximo parlamento, misit pro Guilelmo Spinola, Sorleone Pipere, Suzio Pipere, Antonio Embrono, Raymundo de Volta, Bulbarino et quibusdam aliis, ut venirent ad mandatum suum et Communis Januae; et noluerunt venire... unde Potestas eos condemnavit; et sequenti die fecit devastari domum et locum Raymundi de Volta apud Pavairanam, et misit ad faciendum fieri guastum aliis rebellibus. Item fieri fecit parlamentum maximum, in quo dato bono Intellectu per quosdam homines, qui fovebant Potestatem, Raymundus de Volta, Guilelmus Spinula, Antonius Embronus... et plures alii venerunt ad mandatum Potestatis, et juraverunt mandata Potestatis Januae in omnibus et per omnia observare.