Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTELLECTUS

INTELLECTUS,² Animi affectio, Gall. Sentiment. Epist. Saladini ad Pisan. inter not. ad Hist. Sicul. Bonninc. part. 1. apud Lam. in Delic. erudit. pag. 208: Tribuat vos Deus in bonis Intellectis et in bonis operibus... Et de hoc quod nobis laudatis et estis laeti de nostris rebus, hac de causa vos magis diligimus propter bonum Intellectum, quantum erga nos habetis.