Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTELLIGENTIA

INTELLIGENTIA, Gall. Intelligence, Concordia, consensus, conspiratio, foedus. Litterae Henrici VII. Angl. Regis ann. 1496. apud Rymerum tom. 12. pag. 637: Facere et firmare cum praedictis Rege et Regina, consanguineis nostris, confoederationem, amicitiam, ligam et Intelligentiam strictam vel minus strictam. Litterae Caroli VIII. Franc. Regis ann. 1497. apud Ludewig. tom. 6. pag. 97: Quod vero Rex Romanorum jactitat, nos sibi quedam revelasse de Intelligentiis que a nobis adversus se, ut ait, per Almaniam diriguntur, nihil propterea commoveri debetis.