Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTELLIGO

INTELLIGO, (INTELLIGERE) Lex Salica tit. 38: Ipsum vero quadrupedem, qui est auctor criminis, pro medietate compositionis restituat requirendi, eo videlicet modo, si dominus quadrupedis non Intellexerit secundum legem se defendere. Phrasis Gallica: S'il n'Entendoit pas se défendre selon la Loi; id est, si non in animo haberet, si nollet, etc. Adde tit. 37. § 8.