Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTENDO

INTENDO,³ (INTENDERE) Velle, decernere. Thwroczius in Geiza Magno cap. 54: Quaesivitque a Salomone, si apud Geisam et Ladislaum essent tam boni Milites. Salomon autem Intendens laudare Hungaros, impraemeditate respondit: Multi sunt, inquiens, etiam multo meliores. Phrasis, qua etiamnum Galli utimur, quaeque pluries Latine legitur apud Rymerum tom. 2. pag. 322. apud Ludewig. tom. 6. pag. 185. etc. Haud ita absimili ratione Tullius: Si Antonius quod animo Intenderat, perficere potuisset. Et Terentius: Repudio consilium quod primum Intenderam.

Intentus, Consilium, animus, mens, nostris Intention. Anastasius in Martino PP. Commoverunt eum, ut de tali haeretico Intentu recederet. Alii, Codd. habent, hujus haeresis Intentione.

Intentum, Eadem notione. Frustratus Intento, in Chronico Trivetti apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 645. Juxta Intentum, apud Ludewig. tom. 6. pag. 212.