Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTENTIO

INTENTIO,² Actio in jure, qua quis pro re quapiam litem Intendit. Arest. ann. 1300. fol. 45. v°.: Quare petebant procuratores hominum dictarum villarum pronuntiari, quod ad ipsos homines pertineat jus pasturandi bestias suas in dictis nemoribus... Pronuntiatum fuit per curiae nostrae judicium ipsos homines dictarum villarum Intentionem suam sufficienter probasse. Intendit, eadem notione, in Stat. ann. 1364. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 512: Tant pour le débat des Intendiz qui sont à vous à accorder, etc. Vide Intemptio post Intendere 9.