Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTENTIO

INTENTIO,³ Finis, limes, Gall. Etendue. Charta ann. 1029. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. Pontif. Leon. Urbevet. part. 1. pag. 174: Qualiter nos Deo adjuvante canonice diffiniremus Intentionem plebium, quas Aretina ecclesia detinet in Senensi comitatu... Paratus fines suae ecclesiae diocesis ostendere et possessionem ecclesiasticam et mundanam ad partem sanctae Aretinae ecclesiae jurare. Contentio de plebibus.