Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTER

INTER DUOS, Interjectum spatium, Gall. Entredeux. Chrodegangus in Regula Canonicor. cap. 8. et novae Edit. 22: Quando Clerus una aut bina vice in die refecit, accipiat a minore usque ad maximum quatuor libras panis, et quando bis in die reficit: pulmentum vero ad sextam, unam ministrationem de carne Inter duos. Et si cibaria alia una accipient, et cibaria non habeant, tunc duas ministrationes de carne habeant. Ad coenam autem, aut unam ministrationem Inter duos, aut cibaria alia habeant.