Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTER

INTER, pro Tam, quam, phrasis Gallica. Tabularium Abbatiae Bellilocensis in Lemovicibus Ch. 51. et 140: Ut quandiu ego usufructuario teneam, et annis singulis, et tempore messionis, et tempore vindemiae Inter panem et vinum modicum census persolvam. Ch. 110: Vendo... aliquid de allodo nostro, hoc est, 5. denariatus Inter vineas, et terram, quam comparavit pater meus. Ch. 126: Duodecim denariadas de vinea Inter vineas, et boscum. Ch. 157: De mancipiis vero ad ipsam curtem pertinentibus, sive fugam lapsis, et unde aliunde transgressi sunt, cedo, etc. Charta ann. 1236. in Probat. Hist. Sabaud.: Sex modia Inter bladum et vinum ad mensuram de Seduno. Occurrit praeterea in Capitul. Caroli M. pro partibus Saxon. cap. 14. in Vita S. Licinii Episc. Andegav. cap. 4. n. 23. in Vita S. Ruperti Episc. Salisburg. n. 6. Apud Petr. de Vineis lib. 2. Ep. 41. Sanutum pag. 225. etc.

Testam. Petri de S. Hilar. ann. 1177. ex Bibl. reg. cot. 17: Dimitto viginti solidos Melgorienses et sexaginta sol. Melgor. Inter meum corpus procurandum et Missas quae dicantur pro remissione peccatorum meorum.

Inter, pro Penes, apud, usurpat Lucifer Calaritanus: Inter te, pro Apud te.

Inter Canem et Lupum, in Placitis ann. 7. et 24. Eduardi I. Regis Angl. apud Thom. Blount in Nomolexico v. Inter, Gall. Entre chien et loup, ut jam dictum in Canis.