Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTERIM

INTERIM, Sic dicta est Caroli V. Imp. Declaratio Religionis, qua constituit exercitium Religionis, quale Interim esse debeat in Imperio Romano, usque ad definitionem concilii generalis, publicata et promulgata, et a Statibus Imperii acceptata in Comitiis Augustae xv. Maii an. 1548. Declaratio haec, quam inter Constitutiones Imperiales refert Goldastus pag. 107. Catholicis perinde ac Lutheranis odiosa fuit; quia dum plures Ecclesiae Catholicae ritus et antiqua dogmata retinet, Presbyteris nuptias concedit, et laicis communionem sub utraque specie permittit.

Hinc Interemistae appellati, qui hanc Caroli V. constitutionem amplexati sunt. Vide Acta Liter. Struvii fascic. 4. pag. 45. tom. 1.