Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTERO

INTERO, (INTERARE) ab Hispano Enterar, Notum facere. Chronic. Andreae Danduli apud Murator. tom. 12. col. 486: Per alias nostras litteras denotavimus vobis inauditum scelus per proditores praesumtum: sed illud ad cautelam vobis providimus seriosius Interare. Si legendum non est, quod puto, Intimare. Vide in hac voce.