Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTERPRETATIO

INTERPRETATIO, Judicium, nostris alias Interprétation. Arest. ann. 1376. ex Cod. reg. 8312. 5. fol. 53. r°: Magistris (tannatorum) concesseramus quatenus visitationem, cognitionem et Interpretationem fouagii coriorum tannatorum, etc. Quae ita Gallice redduntur in alio Arest. ann. 1370. ibid. fol. 65. v°: Octroyons que les quatre maistres... ayent... la visitation, congnoissance et Interprétation du fouage desdiz cuirs tannez, etc. Vide mox Interpretrix.