Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTRINSECUS

INTRINSECUS, Intrinsicus, Foederatus, amicitia et foedere conjunctus. Pactum ann. 1278. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 409: Ad dampnum, destructionem et mortem perpetuam et finalem Veronensium Intrinsicorum et suorum amicorum. Et col. 410: Item quod quandocumque dicti Veronenses Intrinseci equitarent et irent cum exercitu vel cavalcata, etc. Pluries ibi. Epist. Laudr. Cribel. ann. 1251. ibid. col. 497: Hostes nequam Papienses, et Placentini Intrinseci, etc. Scriptoribus Italis ejus temporis cives intrinseci vel interiores opponuntur expulsis vel bannitis; sunt igitur Placentini et Veronenses intrinseci ea pars civium quae tunc imperium in civitate tenebat et alteram ejecerat.