Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INTRODUCO

INTRODUCO,² (INTRODUCERE) Extremam unctionem conferre, quod Adrécer dicebant nostri, hoc est, rebus eo in statu necessariis aliquem instruere. Vide supra Inoleare et Extrema unctio. Comput. ann. 1408. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 194. col. 2: Alia expensa facta pro Introducendo reclusam, et pro interrando mortuam. Et primo, pro extrema unctione ad opus dictae reclusae, pro necessariis, x. denarios. Item pro sudario ejusdem reclusae, v. solidos. Item pro candelis ad opus interrandi dictam reclusam, etc. Vide supra in Adresciare. Alibi introduci dicuntur mulieres de puerperio in ecclesiam per curatum. Chart. ann. 1255. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 653: Item prohibitum fuit, ne custodes sponsas recipiant, vel mulieres de puerperio introducant. Unde Introductionalia, quod ea occasione plebano solvitur. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Einleiten, col. 298.