Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INUTILIS

INUTILIS, Perditus ac desperatus. Acta S. Alex. mart. tom. 5. Aug. 804. col. 2: Cognoscens autem causam Maximianus, Inutilis caesar, eum (Alexandrum) demum aliis ut interficerent, truculentis animi deputavit clientibus. Bulla Alex. III. PP. ann. 1177. inter Privil. Mss. ord. Praemonst.: Sane si abbas aliquis vestri ordinis infamis vel Inutilis aut ordinis sui praevaricator inventus fuerit, etc. Castigat. in utrumque Glossar.: Inutilis, incommodus, futilis, ἀχρήσιμος. Germ. Gerofutilis. f. Gerro, futilis.