Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): INVIDIA

INVIDIA, Studium, voluntas, animus. Ad invidiam. Gall. A l'envi, Certatim. Charta ann. circ. 1194. inter. Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 362: Huic congregationi locum et officium idem dedit Romae in Saxia ad S. Spiritum Innocentius tertius, aedificato hospitali amplissimo,... ubi nobilibus, ignobilibus, infirmis et sanis ad necessitatem providetur ex mediis hospitalis, quae opulentissima sunt ad Invidiam exempli, etc.