Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): IRATUS

IRATUS, et Pacatus. In Tabulis, quae mentionem faciunt feudorum, quae jurabilia, et reddibilia vocant, passim haec verba reperiuntur, quibus vassallus castrum suum reddere domino tenetur, sive Iratus sit, sive Pacatus, hoc est sive invicem dissentiant aut litigent vassallus et dominus ex causa feudi, sive non dissentiant: nam ex feudorum regula vulgari, cum dominus et vassallus invicem coram superiore domino litigabant, vassallus a jurisdictione domini solvebatur, ut est in Consuetudine Andegav. art. 196. et Cenomanensi art. 77. Aimoinus lib. 4. Histor. Franc. cap. 80: Objiciebantur ei et alia complura et dicta et facta, quae non nisi ab inimico et Irato fieri vel proferri poterant. Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1228. apud Jo. Dametum in Hist. Regni Balearici pag. 204: Et detis inde potestatem nobis (Castrorum) quandocunque voluerimus Irati et Pacati. At Irats et Pagas, apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 260. Vide Dissertationem 30. ad Joinvillam, ubi multa de horum vocabulorum notione.

Homag. Henr. comit. Ruthen. ann. 1214. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 245: Confiteor etiam per me et haeredes meos, quod vobis (Simoni dom. Montisfort.) et haeredibus vestris, Iratus et Pacatus, in lite et in quiete, teneor reddere feudum praedictum quandocumque fuero requisitus. Vide infra Pacificatus.