Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ITEM

ITEM, Caput, articulus vulgo nostris: aera, Latinis, ut observatum a Casaubono ad Theophrasti Characteres pag. 332. Id autem vocabuli datum articulis, quod revera ab hac voce, item, initium iis esset, quasi rursum, denuo. Gloss. vett.: Item, ὁμοίως, πάλιν. Vide Juretum ad Symmach. lib. 1. Epist. 12.