Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ITER

ITER, seu Itineratio, Justitiariorum, quos itinerantes vocabant Angli, progressus ad designatos sibi Comitatus, in quibus judicia sua exercebant. Vide, Justitiarii itinerantes in, Justitiarius.

Itinerum Reparatio. Vide vocem Via.

Iter Exercitale, Hostis, equitatio, cavalcata. Itineris exercitalis debitores, in Capitulari Ludovici Pii Imp. ann. 828. qui tenentur ire in exercitum Regis, seu, ut loquuntur eadem Capitula, qui debent expeditionem exercitalem facere. Iter hostile. Walafridus Strabo de Vita S. Galli lib. 2. cap. 17: Fertur eumdem Episcopum aliquando Iter hostile sibi de ipsius Monasterii sumptibus viaticum praeparari jussisse. V. Hostis.

Iter Crucis, Sacra expeditio, pro qua crucem vestibus suis assuebant. Vide in Crux. Testam. Hervei comit. Nivern. et Matildis comitissae ann. 1218. in Chartul. Pontiniac. pag. 170: Nos de testamento nostro sic ordinavimus, si de nobis in assumpto Crucis Itinere humanitas evenerit, etc.

Iter Mercadile, Publicum, regium, quo itur ad mercata. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rubr. fol. 35. r°: Willelmus de fonte... recognovit quod tenet in allodium liberum sub dominio domini regis Angliae quicquid habet de camino seu de Itinere mercadili usque ad garenam.

Iter Padorneum, Quod est inter prata vel pascua, ut videtur. Charta ann. 1309. in Reg. 45. Chartoph. reg. ch. 31: In loco dicto à la Borde dou Gomet, prout confrontatur et includitur inter carteriam seu Iter Romenum ex una parte,... et Padorneum villae Gimontis ex altera. Ubi Romenum, pro Romanum, seu a Romanis confectum. Vide infra Padoencum.