Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): JUDICIUM

JUDICIUM DEI, illud appellabant, quod purgationem alii, qua scilicet quis, ubi testes deerant, innocentiam suam tuebatur, et crimen objectum a se amoliebatur; utraque, canonica nempe et vulgaris, hac nomenclatura donatur. Prior quae fit per sacramentum et juramentum, sic dicta, quod admittatur a Canonibus, et in Conciliis passim: altera, quae fit per duellum, ferrum candens, et hujusmodi, quod a vulgo inducta recepta sit, hominum adinventio sit, ut ait Agobardus lib. de Divino judicio cap. 2. popularis inventio, ut Alexander II. PP. apud Ivon. part. 10. cap. 15. peregrinum Judicium, ut Lucius III. PP. apud Gregorium cap. 5. de Purgat. canon. et Ivonem Carnot. Epist. 35. nulla sanctione fulta lex, in cap. Mennam, caus. 2. quaest. 5.

Judicium porro Dei utramque purgationis speciem appellarunt, quod existimarent hocce examine, rei, de qua quaestio erat, Deum veritatem probaturum, etiam cum miraculo, quasi putarent, ait idem Agobardus, rerum latentium dubia et occulta posse patefieri, et per res contrarias veritati (vulgarem purgationem) veritatem latentem monstrari: nescientes, ut alibi subdit, judicia Dei investigabilia, et profundum divitiarum sapientiae et scientiae ejus: quod non ita videat Deus, ut videt homo. Homo tantum praesentia respicit, Deus futura et aeterna cognoscit. Communis ad Deum querela sanctorum est, quare contra eos injustum Judicium fiat, et innoxium in persecutionibus sanguinem fundant: ac si quando ante tribunal steterint judicum saecularium, judex acceptis muneribus condemnet insontem, et reum liberet. Quo spectant ista ex Capitul. 1. ann. 809. cap. 20: Ut omnes Judicio Dei credant absque dubitatione. Praeterea haec Galberti in Vita Caroli Comitis Flandr. n. 162: Cum servus humiliter agit cum domino pro suo reatu, dominus indulget servo secundum legem poenitentiae agenti. Cum vero homo juste agens, in alium hominem perverse egerit, et Deus judex inter utrosque adsciscitur, fidem juste agentis Deus juvat, injustum hominem a causa prosternens, et in obstinatione sua confundens. Unde fit, ut in bello alter iniquus prosternatur; in Judicio aquae vel ferri iniquus poenitens tamen non cadat. Quae quidem ille infert propter Lambertum, qui in Carolum conspiraverat, et ex eo insimulatus, ignito se judicio excusans, criminis objecti quantumvis reus, quia tunc facti poenitens, immunis evaserat. Similia de quodam fure, qui licet reus duello victor evaserat, narrat Hermannus lib. 4. de Miraculis S. Mariae Laudun. cap. 28: Unde Laudunum reductus et contra Anselmum, haec negantem, duelli certamine congressus, protinus superatus et victus est; forsitan, ut multi putarunt, pro fidei violatae reatu, qua promiserat fidem Anselmo, quod eum non detegeret.

Per judicium igitur divinum, uti appellatur ab Agobardo, utraque purgatio intelligitur. Ac de canonica quidem testatur Gregorius Turon. l. 2. de Miracul. cap. 19: Usquequo uterque contendimus, sub judicio omnipotentis Dei ponamus. Eamus ad tumulum Martyris, et quod sub sacramenti interpositione dixeris, discernat virtus sancta Patroni. Lex Longob. l. 2. t. 52. § 15. Pippin. 9.: Ut judex unusquisque faciat jurare ad Dei judicia per civitates homines credentes, etc. Fridericus II. Imp. apud Matth. Paris. ann. 1239. pag. 339: Unionem Ecclesiae sub attestatione divini Judicii humiliter postulantes, i. cum juramento. Verum rarius sacramentum, Judicium Dei dictum reperies apud Sciptores: quibus ita indigitatur purgatio quaevis vulgaris. Lex Burgund. tit. 45: Ita ut unus de eisdem testibus, qui ad danda convenerant sacramenta, Deo judicante confligat. Gregorius Turon. l. 7. cap. 14: Ast si aliquis est similis mihi, qui hoc crimen impingat occulte, veniat nunc palam et loquatur, tu, O Rex piissime, ponens hoc in Dei Judicio, ut ille discernat, cum nos in unius campi planitie viderit decertare. Chron. Fredegarii cap. 25: Jungamus ad praelium, ut a Domino Judicemur. Et cap. 51: Jube illum hominem, qui hujuscemodi verba tibi nuntiavit, armare,... ut Judicio Dei, his duobus confligentibus, cognoscatur, utrum hujus culpae reputationis Gundeberga sit innoxia an fortasse culpabilis. Lex Longob. lib. 1. tit. 16. § 2. Roth. 198.: Tunc per campionem, id est, per pugnam ad Dei Judicium decernatur. Ita crebro judicium Dei a sacramento distinguitur. Concilium Moguntiacense ann. 888. cap. 23: Aut Judicii examine, aut sacramenti protestatione se expurget. Domesdei apud Seldenum ad Eadmerum pag. 217: Defendere per sacramentum, aut per Dei Judicium, id est, per duellum: nam fere semper ita indigitabatur.

Duellum Judicium Dei vocat Agobardus, ut per ferrum ignitum, et aquam, seu ferventem, seu frigidam, purgationem alii. Lex Longob. lib. 1. tit. 10. § 3. Carol. M. 105.: Si negaverit ipsum occidisse, ad novem vomeres ignitos, ad Judicium Dei examinandus accedat. Leges Edw. Confess. c. 16: Si se super defendere non posset, Judicio Dei, scilicet aqua vel ferro, fieret de eo justitia. Adde Nithardum lib. 3. pag. 374. Annales Francor. Bertinian. ann. 876. Glanvillam l. 14. cap. 1. Regiam Majest. l. 4. c. 3. § 4. Bracton. lib. 3. tit. 2. c. 15. § 3. Matth. Westmonast. pag. 348. etc.

Interdum tamen judicium a duello distinguitur, ut in Legibus Willelmi Nothi: Si probare voluerit Judicio aut duello. Cap. 71: De omnibus utlagariae rebus Rex instituit, ut Anglicus se purget ad Judicium. Cap. 68: De aliqua re, pro qua bellum fieri debeat, vel Judicium inter duos homines. Cap. 69: Si Francigena compellat Anglicum, per bellum de eisdem rebus, Anglicus plena licentia defendat se per bellum, vel per judicium, si magis ei placeat. Ubi judicium omnino a duello diversum est. Unde colligitur per Judicium, Judicium ferri intelligi, ex cap. 62: Si Francigena appellaverit Anglum de perjurio, aut murdro, furto, homicidio... Anglus se defendat, per quod melius voluerit, aut Judicio ferri, aut duello. Et mox: Si autem Anglus Francigenam appellaverit, et probare voluerit, et noluerit Judicio aut duello, volo tunc Francigenam purgare se sacramento non fracto. Atque ita judicium usurpant Leges Adelstani Regis apud Bromptonum pag. 856. Ubi Judicium calefacere, de ferro ignito, Judicium portare, seu ferrum ignitum. Vide, Ferri judicium, et Juisium. Sic etiam Capitulare 3. Caroli M. ann. 813. cap. 46: Si fur de septem latrociniis comprobatus fuerit, exiet ad Judicium. Si incenderit, tradant eum ad mortem.

Ut plurimum tamen Judicium sumitur pro quavis purgatione vulgari. Unde formulae frequentes, ad Judicium Dei exire, vel ad Judicium exire, in Capitulari Francoford. ann. 794. cap. 7. in Capitulari ann. 813. cap. 44. 46. apud Hincmarum tom. 2. pag. 543. et Opusc. 53. Ad Judicium mittere, in Lege Longob. lib. 3. tit. 23. Carol. M. 112. Judicio Dei examinari, in Capit. Caroli Calvi tit. 31. cap. 13. 20. tit. 39. cap. 7. Suam infamiam ad Dei Judicium purgare, eod. tit. 39. cap. 3. Divino purgari Judicio, in Concilio Salegustadiensi ann. 1022. cap. 13. Judicio Dei se expurgare, in Legibus Edw. Confess. cap. 19. Charta Caroli M. edita a Mabillonio: Aliqui vero fideles per Judicium Dei se exinde idoniaverunt.

Judicium Commune, Purgatio vulgaris, duellum in libro 3. Miracul. S. Dionysii cap. 33.

Judicium Peregrinum, veluti candentis ferri vel aquae, in Concilio Dalmatico ann. 1199. can. 5. et Parisino ann. 1212. part. 4. can. 15. Vide supra.

Judicium S. Spiritus, etiam non semel dictam purgationem vulgarem reperire est, ut quem ei praeesse ad veri judicium existimarent. Vetus Chronicon sub ann. 798. apud Hieronymum dalle Corte, lib. 4. Hist. Veronensis: Tandem habito consilio, pacti sunt, ut haec Dei et S. Spiritus reservarentur Judicio, etc. Victor III. PP. lib. 3. Dial.: Oro, inquit, Deus omnipotens,... Judicio sancti Spiritus tui ostende virtutem, illaesum me per hunc ignem transire concede, etc. Joan. de Beka in Burchardo Episcopo Trajectensi cap. 23: His diebus quidam Hildebrandus Cardinalis et Apostolicae Sedis Legatus, devenit in Galliam, ut ibi aboleret simoniae perfidiam. Cum autem ipse Cardinalis adversus diffamatum Episcopum processisset, et idem Episcopus testes ipsum accusantes pretio subarrasset, dixit Legatus: Cesset humanum Judicium, producatur ecce divinum oraculum, cum certum sit, quod Episcopalis gratia donum sit Spiritus sancti. Et si in emptione Pontifex non sit consors Simonis Magi, igitur absque formidine dic: Gloria Patri et Filio, et Spiritui sancto. Simoniacus igitur absque formidine, Gloria Patri et Filio, distincte protulit: verumtamen, Spiritui sancto, nequaquam pronuntiare potuit; sed postquam idem ab Episcopatu destitutus fuit, totum versiculum sine obstaculo legit. Gualdricus Episcopus Laudunensis apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 8: Ait: Communio sancta, quam ex illo pridem altari suscepi, veniat mihi ad perniciem, et S. Spiritus gladium invoco in animam meam, si haec unquam verba Regi de vobis dixi. Aliter Judicium Spiritus sancti usurpatur in Concilio Romano ann. 904. cap. 1.

Judicium Probabile, quo veritatis probatio eruitur, vocatur, in Concilio Salegustadiensi cap. 7: Ille qui negaverit, probabili Judicio se expurget.

In celebrandis seu potius obeundis ejusmodi judiciis ac purgationibus vulgaribus, ritus quidam peculiares observati. Ac primo quidem eae fieri festis et jejuniorium diebus vetantur in Foedere Saxonico Edwardi et Guthruni Regum § 9. in Canonibus datis sub Edgaro Rege § 24. et in Legibus Canuti Regis § 17. Rursum qui ad judicia exibat, id est, ad purgationem, priusquam eam obiret, triduo ante, peccatorum confessione, strictiori jejunio, ac sacrae Eucharistiae ad Missam perceptione sese parabat, ut est in Legibus Saxonicis Athelstani § 23. et Latinis § 30: Si quis Judicium ferri vel aquae vadiaverit, accedat ante tribus noctibus ad Presbyterum, qui sanctificare debet eum, et pascat se pane et sale et aqua et herbis, et audiat Missas singulorum ipsorum trium dierum, et offerat, et eat ad sacrosanctam Communionem ipsa die, qua ordalium examinari debebit, et juret, quod jure publico sit innocens accusationis, antequam ad ordalium veniat.

Antequam vero communicaretur, a Sacerdote interrogabatur cum adjuratione, in hunc modum: Adjuro te per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et per veram Christianitatem quam suscepisti, et per sanctas reliquias, quae in ista Ecclesia sunt, et per Baptismum, quo te Sacerdos regeneravit, ut non praesumas ullo modo communicare, neque accedere ad altare, si hoc fecisti, aut consensisti, etc. Tum sacram Eucharistiam porrigens Sacerdos, dicebat: Corpus hoc et sanguis Domini nostri Jesu Christi, sit tibi ad probationem hodie. Ita Ordo ad ejusmodi judicia apud Lambardum: quibus addi possunt, quae habet Codex MS. Thuanus de Usaticis Barcinonensibus: Antequam usatici fuissent, mitti solebant judices judicare, ut cuncta malefacta fuissent omni tempore emendata, si non potuerint esse neglecta, per sacramentum, vel per batayam, sive per aquam frigidam, sive calidam, ita dicendo: Juro ego ille tibi illi, quod haec malefacta, quae tibi habeo facta, sic ea tibi feci ad meum directum, et in tuo neclecto, quae tibi illa emendare non debeo per Deum et haec sancta, et inde stetissent ad bellum, vel ad unum ex supradictis Judiciis, scilicet aquae frigidae vel calidae. Omicidia et cucucia, quae non possunt neclectari, fuissent secundum leges et mores judicata et emendata, sive vindicata.

Peragebantur denique purgationes coram Episcopis vel Sacerdotibus ab iis delegatis, et coram judice saeculari. Leges Edwardi Confess. cap. 9: Die illo, quo Judicium fieri debet, veniat illuc minister Episcopi cum Clericis suis, et similiter Justitia Regis cum legalibus hominibus provinciae illius, qui videant et audiant, ut aeque omnia fiant, et quos Dominus per misericordiam suam, non per merita, salvare voluerit, quieti sint, et libere recedant: et quos iniquitas culpae, non Dominus, damnaverit, Justitia Regis de ipsis justitiam faciat. Verum haec duellum spectare haud credam, cum coram Sacerdotibus initum vix legatur ; sed purgationes per ferrum candens, aut per aquam ferventem, quae (ferrum scilicet et aqua) Sacerdotis benedictione consecrabantur.

Judiciis vulgaribus accensentur ea, quae per duellum, seu monomachiam, peragebantur, per ferrum candens, per vomeres ignitos, per ignem, per aquam frigidam, per aquam ferventem, per crucem, per Eucharistiae divinae perceptionem, per buccellam, seu corsned, judicium tripodii, etc. de quibus sigillatim agimus, ut et de eorum ritibus ac usu.

Ejusmodi judicia, ac purgationes, damnarunt non semel Concilia et SS. Patres generatim, in primo Leo IV. PP. in Epist. ad Episcopos Britan. cap. 4. Alexander II. apud Ivonem part. 10. cap. 15. et alii, quos in dictis vocibus passim laudamus. In iis porro vulgaribus purgationibus ritum cujuslibet benedictionis aut consecrationis impendere vetantur Sacerdotes in Concilio Budensi ann. 1279. cap. 9. Admissa tamen interdum ab ipsis summis Pontificibus, ut a Calixto II. in Concilio Remensi ann. 1119. in Statuto de Trevia Dei sub finem, etc. Vide Murator. Antiq. Ital. Dissert. 38. tom. 3. pag. 611. sqq. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 908. sqq.