Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): JUDICIUM

JUDICIUM,² Testamentum, donatio, dispositio, legatum. Petrus Diac. lib. 3. Chr. Casin. c. 39. (al. 41.): Lando Dominus Arpinensis civitatis, ad mortem veniens, Judicium fecit in hoc Monasterio de omnibus quae sibi jure haereditario pertinebant, etc. Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Arium cap. 5: Finali ordinato Judicio,... diem clausit extremum. Ita Judicium, pro testamento, vel ultima morientis voluntate usurpat Codex Theod. leg. 4. 20. de Episcop. (16, 2.) leg. 5. 6. de Inoffic. test. (2, 19.) leg. 9. de Infirm. (15, 14.) etc. Vide Judicare.