Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): JUDICIUM

JUDICIUM,³ alias Disciplina, vox Monachorum, mulcta, quae Capituli Judicio Monacho delinquenti infligitur. Decreta Lanfranci pro Ordine S. Benedicti cap. 10: Hi vero quorum negligentia hoc evenerit, in proximo Capitulo culpam suam dicant, Judicium suscipiant nudi, et injungatur eis poenitentia, vel de jejunio, vel Judiciis, vel psalmis, vel aliquid hujusmodi: quibus de Judicio ad loca sua reversis, omnes Sacerdotes, qui tunc praesentes erunt, surgant, et ad Judicia suscipienda cum omni devotione se offerant. Tunc ille, qui Capitutum tenet, septem tantum, quos voluerit de ipsis ad suscipienda Judicia retineat, et caeteris ire sessum praecipiat. Passim occurrit vox Judicium hac notione, in Guidonis Disciplina Farfensi cap. 14. 15. 16. in Bernardi Mon. Ordine Cluniac. part. 1. cap. 74. § 47. in S. Willelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 52. 72. lib. 2. cap. 2. 3. etc.