Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): JUDICIUM

JUDICIUM,⁴ Jurisdictio. Judicium altum, idem quod Alta justitia, Merum imperium, jus gladii. Judicium colli et manus et civile, in Charta ann. 1278. ex Pomer. diplom. pag. 179. Charta ann. 1391. ex Cod. reg. 9861. 2. 2. fol. 25. r°: Ego Henricus comes in Luczilstein, notum facio,... quod ego a... dom. Rudolpho de Cuciaco D. G. episcopo Metensi... altam jurisdictionem seu altum Judicium totale villae Gosselmyngen, cum districtibus, bannis, Judiciis altis et bassis,... in feodum recepi.

Judicium Colli et manus, Major et minor jurisdictio, seu, ut vocant, alta et bassa justitia. Diploma Henrici Saxon. et Bavar. Ducis ann. 1158. apud Ludewig. tom. 6. pag. 238: De nostro proprio cum silvis et pascuis et omnibus utilitatibus et cum Judicio colli et manus, in dotem Ecclesiae conferimus et confirmamus. Litterae Bolki Ducis Silesiae ann. 1360. ibidem pag. 403: Judicium supremum et infimum super collum caput et manus, quod in oppido Libavia habere dinoscimur. Jurisdictio superior. V. Haltaus. Glossar. col. 784. voce Hals 4.

Judicium Concedere, Latae sententiae acquiescere, satisfacere. Tabul. Dunense: Judices qui affuerunt judicaverunt quod Gaufridus Vicecomes archam ipsam annona plenam restitueret ac redderet, et pro infractione alodii lx. libras Comiti atque Monacho emendaret. Hoc judicium Gaufridus Vicecomes Concedens lx. libras Comiti atque Monacho emendavit.

Judicium Criminale, Jus cognoscendi de criminibus et ea puniendi. Charta Petri Patav. episc. ann. 1277. apud Hansiz. tom. 1. Germ. sacr. pag. 419: Item Judicium Criminale vel sanguinis... in bonis et possessionibus ac hominibus ecclesiae nostrae sitis in Tulnensi judicio, quocumque nomine censeantur,... dedit.

Judicium Defunctorum, Jus quod Parochi sibi adscripserant in bona defunctorum, Gall. Droit de mortuage; primo quod in tertia parte bonorum decedentis consisteret Tierçage dictum; deinde vero Neufme, quod ad nonam tertiae partis mobilium redactum fuisset ann. 1559. In pecudibus ab Anglis persolvebatur. Vide Heriotum. Constitutio Johannis Britanniae Ducis ann. 1256. ex Archivis Veteris-villae: Tertia pars Judicii defunctorum, secundum terrae consuetudinem approbatam libere et integre persolvatur. Charta ann. 1228. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 380: Astruens quoque fallaciter omnes laicos ab Ecclesia multipliciter aggravari et specialiter in ea parte Judicii defunctorum, nec non in decimis extrahendis de manibus laicorum. Infra: Et ad tertiam partem Judicii defunctorum Ecclesiis parochialibus non solvendam, laudabilem consuetudinem pia devotione fidelium introductam nequiter infringendo. Statuta MSS. Augerii Episc. Conseran. ann. 1280: Habeat parochialis Ecclesia canonicam portionem, videlicet tertiam partem secundum jus et consuetudinem dioecesis Conseranensis. Vide, Defunctio,

Judicium Evinditale. Vide Evinditale.

Judicium Falsare. Vide, Falsare.

Judicium Feudi. Vide in Feudum.

Judicium Forense, Quod in foro saeculari redditur. Charta Henrici Imp. ann. 1107. apud Chappeavillam ad AEgidium Aureae-Vallis pag. 54: Si quis rusticus aliquam angariam nostram nobis de villa prosecutus fuerit, nullum forense Judicium sustinebit. Occurrit ibi semel ac iterum. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Markding, col. 1317. et Gerichte col. 665.

Judicium Infortiatum. Vide in Fortia.

Judicium Igniferum, vel Ignitum. Vide, Ferrum candens.

Judicium Levare. Fori Oscae ann. 1247. fol. 4: De homine, qui intrat in judicium cum pignore in corte et levat Judicium, est ibi calonia 60. solid. Si forte pignoratus dixerit pignoratori, antequam levet Judicium, nec levet Judicium, ecce hic offero sufficientem fideantiam de directo, aut bonum caplevatorem super pignus meum: et pignorator levaverit Judicium cum pignore in corte, est calonia pignoratoris 60. solid.

Judicium Liberale, quod in favorem libertatis a judice profertur. Gloss. Gr. Lat.: Καρπιστιϰόν, Liberale judicium. Καρπίζομαι ἐπὶ ἐλευθερίᾳ, asseror, nempe in libertatem. Καρπισμός, vindicta, assertio. Καρπιστής, assertor, vindex.

Judicium Peregrinum, et quod non coram proprio judice fit. Praesertim vero ita appellant Judicium saeculare respectu Ecclesiastici, Capitularia Caroli M. lib. 7. cap. 230. 309. Ivo Carnot. Epist. 85. et Goffridus Vindocin. lib. 2. Epist. 24. et Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 31.

Judicium Poenitentiae. V. Poenitentiale.

Judicium Portare. Vetus Charta pro Vicario Bituricensi ex Tabulario S. Sulpitii Bituric.: Qui Judicium Portaverit, erit in custodia Vicarii, et habebit Vicarius ex illo pro custodia 20. den. et si portaverit Judicium, et locutus fuerit, emendabit 30. sol. etc. Vide, Ferrum Candens.

Instrumentum scilicet portare, quo fit judicium seu purgatio. Tabul. Major. monast. in Reg. 3. Armor. gener. part. 1: Post hunc vero et ipse Hildricus, qui pro sancto Martino Judicium portaverat, etc. Supra: Ferrum ignitum.

Judicium Possessorium, Judicium decretorium, Gall. Sentence aéfinitive. Proprietario opponitur. Vide JC. et infra Petitorium 1. Bulla Innoc. III. PP. ann. 1206. tom. 2. Hist. Eccl. Meldens. pag. 97: Super quibus ab impeditione Episcopi quoad Judicium Possessorium absolvimus abbatissam.

Judicium Provinciale, Germanis Landgericht. Vide Chartam Henrici VII. Imp. ann. 1313. apud Goldastum tom. 1. Constitut. Imperial. pag. 324. et Helwicum in Rationario Styriae p. 7. § 76. ubi Judicium Provinciale, et officium et judicium fori et provinciae, inter proventus recensentur.

Placitum provinciale dicitur in Charta Leopol. ducis Aust. ann. 1181. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 89. col. 2: Nos tamen redditus ipsius ecclesiae ab omni jure nostro, tam a Placito provinciali, quod vulgo Latine dicitur, etc. Vide Haltaus. col. 1175. voce Landrecht.

Judicium Regale, apud Hungaros quale fuerit, docet Bonfinius: Zagabriae Regale Judicium proceres postularunt, quod breve quidem et formidolosum est. Quicunque hoc tribunal accedunt, hastam subire coguntur: perorata utrinque causa, in cujus caput hasta demittitur, is capitis reus habetur, praesentaneoque supplicio mulctatur. Id propterea factum, quia ex optimatibus et nobilitate multi homicidii, latrocinii et rapinarum plerique, nonnulli peculatus, repetundarum alii postulati.

Judicium Sustinere, Poenas judicio illatas luere, dare. Leges Caroli M. cap. 46. apud Murator. t. 1. part. 2. pag. 100: Si alicui homini post judicium Scabinorum fuerit vita concessa, et ipse postmodum aliquod malum perpetraverit, et justitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit, et ideo justitiam reddere non debeat, statutum est ut superius Judicium sustineat quod antea sustinere debuit.

Judicium Triplex. Vide, Ofgand fordell.

Judicium Vadiare, Pignore deposito judicio se supponere. Leges Adelstani Regis cap. 30: Si quis Judicium aquae vel ferri Vadiaverit, etc.

Judicium Vassalli Ingredi dicitur dominus, cum locum, ubi jus dicit, ingreditur: tum enim illius cessat justitia, et justitia domini locum habet. Speculum Saxon. lib. 1. art. 58: Quando Comes, vel dominus provincialis Judicium sui Gogravii Ingressus fuerit, cessat Judicium Gogravii, sicut quando Rex intraverit Judicium Comitis, cessat Judicium Comitis, ubi Rex et Comes ambo sunt actioni praesentes. Vide Notas ad Cinnamum pag. 464.

Judicium Vestfaliae, quod et secretum vocabant, de quo sic Augustinus Patricius in Hist. Conc. Basil. tom. 13. Conc. Labbaei col. 1566: Post hoc tempus Albertus Caesar Patres Literis hortatur, ut causam quandam prophanam ad Judicium Vestfaliae, quod vetitum et secretum appellant, remitterent. Judicium hoc a Carolo M. institutum aiunt: quod deinde Caesares tanti fecerunt, ut raro, vel numquam ab illo ad se provocantes admiserint. In eo etiam non vocati damnantur. Ponitur in medio chordula, cum de aliquo nexio refertur; si necandus videtur, tangunt omnes, qui accusatum suspendio dignum putant, digito funem; et ne damnatus sit omnino inscius, per unum aliquem ex judicibus, qui incogniti sunt, cum obvius datur, virga leniter percutitur, vel ex eo audit hujusmodi verba: Et alibi ita bonus comeditur panis, ut hic. Post hoc, ubicumque damnatus repertus fuerit, suspenditur. Neque possunt ii judices evitari, cum non cognoscantur. Quod genus judicii a Carolo ideo inventum aiunt, ut Saxonum gentem barbaram tunc ac perferocem, caedibus et latrociniis assuetam, ac crebro rebellantem, in officio contineret.

Judicium Vulgare, seu civile cui opponitur Ecclesiasticum. Decreta S. Ladislai Regis Hungar. lib. 2. cap. 13. de Clerico fure: Majus his si furatus fuerit, ab Episcopo suo degradetur, et Judicio Vulgari damnetur.