Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): JUDICIUM

JUDICIUM,⁶ Poena per judicium statuta; unde Judicare, ejusmodi poenam seu supplicium decernere. Pactum inter prior. Cantogili et Thorat. et Guar. de Castronovo dom. Apcher. ann. 1273. ex Tabul. Cantog: Et ad dictum Guarinum Judicium seu punimentum forefacti pertineat. Aliud inter Margar. Tornodor. comit. et monach. Pontiniac. ann. 1291. ex Chartul. ejusd. monast. pag. 162: Exceptis casibus criminalibus,... pro quibus secundum consuetudinem comitatus Tornodori homo, mulier aut bestia Judicari potest, et debet suspendi sive mori, corpus perdere sive membrum, etc.