Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): JUSTITIA

JUSTITIA, Jurisdictio, cognitio judicis. Leges Edw. Confess. cap. 26: Justitia cognoscentis latronis sua est, de homine suo, etc. Justitia Regis, eodem cap. est forum Regis, la Justice Royale. Charta Henrici III. Reg. Angl. pro Abbatia S. Walerici in Picardia: Habeantque Abbas et Monachi in tota possessione sua omnem Justitiam de assaltu et sanguinis effusione et pacis infractione. Passim.

Alta Justitia, Merum imperium, jus gladii, Haute Justice, Practicis nostris. Hauteur et Justice, in Pacto Tongrensi ann. 1403. pag. 30. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1272. in 30. Regesto Archivi Regii ch. 441: Nec non alta Justitia, quam extendimus ad omnem casum in quo contigerit aliquem pati debere mortem, vel exilium, vel membri mutilationem. Charta Henrici II. Ducis Lotharingiae et Brabantiae ann. 1243. pro Abbate S. Bernardi ad Scaldim: Nihil juris nobis vel posteris nostris, praeter tres articulos altae Justitiae, scilicet manifestam sanguinis effusionem, membrorum mutilationem, et vitae ablationem, si excessus delinquentium hoc exegerit, in ipso alodio reservando.

Cas de haute justice, cujus cognitio ad altam justitiam pertinet, in Pacto inter Reginald. vicecom. Ambian. et monast. du Gart ann. 1313. ex Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 41. Quatuor ejusmodi casus recenset Charta ann. 1263. ex Reg. S. Ludov. fol. 24. v°: Retentis quatuor altis Justitiis, scilicet raptu, incendio, crimine agressorum itinerum, crimine homicidii. Crimen, etiam capite plectendum, aliquando ad bassam justitiam, pertinere, pronuntiatur Aresto ann. 1276. in Reg. 2. Olim parlam. Paris. fol. 32. r°: Cum quaedam mulier, quae quasdam potiones dabat hominibus ut obdormirent, quod furtum facere posset; a majore et juratis Silvanecti justitiata fuisset et inhumata: ballivo Silvanecti dicente casum hujusmodi esse casum altae Justitiae; et ideo illum ad dominum re gem, qui in villa Silvanecti raptum, multrum et homicidium retinuerat, pertinere. Dictum fuit quod dictus casus ad bassam Justitiam pertinebat; et fuit super hoc impositum silentium dicto ballivo. Neque enim judicium majoris et juratorum, qui mulierem fossa immergendam damnaverant, inde infirmare ballivo propositum erat.

Justitia Simplex, Inferior, quae pendet a Regali. Edictum Ludovici X. Reg. Fr. ann. 1313. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 621: Item, super eo quod prefatus Dux (Britanniae) asserit, quod in ipsius prejudicium, et injuste contra dictum Ducem et ejus subditos adjornamenti, seu simplicis Justitiae, nonnullis interdum nostre litere conceduntur; respondetur eidem, quod de cetero tales litere minime concedentur, nisi pro talibus casibus, qui ad nostram superioritatem pertineant, aut ressortum. Ubi patet literas simplicis justitiae eas dici quibus ad supremam et regalem justitiam evocabantur causae, quae secundum jus consuetum dirimi debebant in simplici justitia et ducali, quae Regiam superiorem agnoscebat.

Seu quae de litibus primo judicat, vulgo En premiere instance. Chartul. AB. S. Germ. Prat. fol. 4. r°. col. 1: Supplicant dicti Petrus et Johannes vobis, domine abbas, quod eis reddatis simplicem Justitiam, talem qualem praedecessores ipsorum habuerunt in tenemento, quod tenent a vobis, et etiam haeredes ipsorum.

Justitias Facere, Tenere, Idem quod, Placitum tenere, nostris faire, vel tenir la Justice, les Plaids. Annales Francorum Loiselliani ann. 760: Consilium fecit cum Francis, ut iter ageret supra dictas Justitias quaerendo in Aquitania. Annales Tiliani ann. 799: Legatos regios, qui tunc ad Justitias faciendas apud eos conversabantur, comprehendunt. Eginhardus ann. 814: Ad Justitias faciendas, et oppressiones popularium relevandas, Legalos in omnes regni sui fines misit. Idem ann. 823: Lotharius, cum secundum patris jussionem in Italia Justitias faceret. Ratpertus de Orig. S. Galli cap. 5: Contigit autem tempore quodam Wolfarium Remensem Episcopum Legatione a domino Karolo sibi injuncta Justitias in Rhetia Curiensi faciendas ad ipsum pagum venisse, etc. Placitum apud Pinendenam inter Lanfrancum Archiepiscopum, et Odonem Bajocensem Episc. sub Willelmo I. Rege Angl. apud Seldenum ad Eadmerum: Huic placito interfuerant Goisfredus Episcopus Constantiensis, qui in loco Regis fuit, et Justitiam illam tenuit, Lanfrancus Archiepiscopus, qui, ut dictum est, placitavit, et totum dirationavit, etc. Tabularium S. Vincentii Cenoman.: Ita ut ipsi (Monachi) ibidem Vicarium suum habeant qui Justitias et districtiones secundum praeceptum Abbatis et Monachorum faciat. Vide Leges Longob. lib. 2. tit. 52. § 2. Carol. M. 18.

Justitiam Suam Facere, Ablatis pignoribus debitum exigere, Gall. Faire saisir. Chartularium S. Fromondi: Itaque facient et facere poterunt dicti Prior et Monachi pro defectu solutionis dicti frumenti Justitiam suam in totis tenementis antedictis, quotiescumque necesse fuerit. Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 3: Si ita acciderit quod mihi, vel haeredibus meis de dictis novem minis ordei ad terminum supradictum non fuerit plenarie satisfactum, licebit nobis supra dictam pechiam terrae nostram Facere Justitiam, usque dum nobis satisfactum fuerit de redditu et emenda.

Justitiam Facere, Facere satis, debitum solvere, latae sententiae obtemperare. Leges Rotharis 256. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 37: Tunc Sculdasius tollat boves aut caballos ipsius, et ponat eos penes creditorem, dum usque Justitiam fecerit. Leges Caroli M. 99. ibid. pag. 105: Neque Abbates, neque Presbyteri... ad publica vel ad secularia judicia trahantur vel distringantur; sed a suis Episcopis judicati Justitiam faciant. Brachyl. lib. 4. tit. 9. § 4: Te admoneo, ut ad placitum venias eique Justitiam facias.

Justitiam Invenire dicitur actor, qui jus suum obtinet a judice. Leges Luitprandi 25. (4, 7.) apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 57: Nam si aliter fecerit ipse judex, et intra xii. dies Justitiam non invenerit qui proclamaverit, tunc componat ipse judex solidos xii.

Justitia, Justitiae seu dominii districtus. Libert. Verment. ann. 1235. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 577. art. 6: Volumus etiam et concedimus ut mercatum nostrum, quod solebat esse apud Betriacum,... sit amodo imperpetuum similiter die Jovis apud Vermentonem, apud Justitiam nostram. Joustise, eadem notione, in Charta ann. 1288. ex Tabul. episc. Paris.: Monseigneur Jehan Grapin de Nulli chevalier... a obligié... lui, ses hoirs et touz leurs biens meubles et immeubles, presenz et avenir, ou il soient et en quelque Joustise, à jousticier par le prevost de Paris.

Justitia, Judicium, judicis sententia, statutum, decretum. Stat. Montispess. ann. 1204. MSS.: Dominus Montispessulani vel ejus bajulus nullatenus debet vendere Justitias curiae suae. Charta Ric. reg. Angl. apud Rymer. tom. 1. pag. 65: Sciatis nos de communi proborum virorum consilio fecisse has Justitias subscriptas.

Justitia, Locus plectendis reis, vel eorum cadaveribus suspendendis destinatus, patibulum; qua notione etiam Justice dicimus. Charta ann. 1301. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 81: Item, a dictis domibus usque ad Justitiam dicti defuncti domini Johannis de Beone. Item, a dicta Justitia, etc. Mirac. S. Rosae tom. 2. Sept. pag. 451. col. 1: Jacobus de Lagolpe... currens super quodam equo prope Justitiam, extra muros Viterbienses. Juybet, eodem sensu, in Charta ann. 1328. ex Reg. donor. Caroli IV. et Philippi VI. in Cam. Comput. Paris. fol. 30. v°: Item les charpentiers et charrons de Baugency sont tenus à faire à lor couz et despens, par baillant de quoy, les portes et le Juybet de la ville.

Justitia, Poenitentia monacho imposita. Regul. Hospit. S. Jacobi de Alto passu an. circ. 1240. ex Tabul. archiep. Paris. cap. 61: De fratre in Justitia posito. Frater si pro aliqua offensa in Justitiam per esguardium fratrum sit, et a magistro suo mittatur ad aliquam domum ad Justitiam faciendam, etc.

Justitia, Jus, quod alicui in re quavis competit, sive in ejus reditibus. Leges Pippini Regis. 11. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 120: Damus... ut qui in tantos annos Justitiam habere non potuerit, vel modo per Dei omnipotentis misericordiam... simul et per nostram praeceptionem, unusquisque Justitiam suam accipiat. Liber de Castro Ambasiae, etc. tom. 10. Spicileg. Acher. pag. 528: Pipinus vero jussu Zachariae Papae in Regem a Bonifacio Archiep. inungitur, qui Haistulfum Regem Longobardorum tenere Justitias sancti Petri coegit. Charta divisionis Imperii Caroli M. cap. 10: Similiter et de caeteris Ecclesiis, quae sub illorum fuerint potestate, praecipimus, ut Justitiam suam et honorem habeant, etc. Vide ejusdem Capitulare 2. ann. 802. cap. 23. Versus Hadriani PP. ad eumd. Carolum praefixi Collectioni Canonum: Justitias almi Petri sui protectoris tueri. Anastasius Bibl. in Stephano IV. pag. 97: Imminentibus atque decertantibus in hoc saepius nominatis, Christophorus Primicerius et Sergius Secundicerius, pro exigendis a Desiderio Rege Longobardorum Justitiis B. Petri, quos obdurato corde reddere sanctae Dei Ecclesiae nolebat. Idem in Hadriano pag. 99: Inquiens, quod omnia illi mentitus fuisset, quae ei in corpus B. Petri jurejurando promisit, pro Justitiis sanctae Dei Ecclesiae faciendis, etc. Pag. 100: Quia Justitias B. Petri, juxta quod repromiserat, non reddidit. Adde pag. 105. Epistola Joannis Regis Bulgariae in Gestis Innocentii III. PP. pag. 56: Sciat autem Sanctitas tua, quod quinque Episcopatus Bulgariae pertinent ad Imperium meum, quos detinet Rex Ungariae, cum Justitiis suis Ecclesiarum, etc. Charta ann. 1252. e Chartulario Meldensi: Ita quod Meldensis Episcopus et successores sui, vel alius nomine eorum, in dicta pecia terrae de cetero nihil juris vel facti, Justitiae parvae vel magnae poterunt reclamare vel habere: nec nos vel nostri in dicta pecia, quae sibi assignata pro illa quae fuit sua aliquid juris vel facti, Justitiae parvae vel magnae reclamare poterimus vel habere. Epistola Alexandri III. PP. pag. 44. Libri nigri Scaccarii: Nos tam in decimis, quam in aliis Ecclesiasticis Justitiis vobis restituendis, etc. Vide Reginonem ann. 753.

Justice, eodem intellectu, in Charta ann. 1208. Chartul. 23. Corb.: Jou ay vendu et escangié... toutes les Justices que jou avoie à Corbie, les cambaiges, les estallages, etc.

Justitia, Praestatio, census. Burchardus Wormaciensis Episcopus in Lege familiae: Si quis in civitate haereditatem aream habuerit, ad manus Episcopi dijudicari non poterit, nisi tres annos censum et aliam suam Justitiam inde supersederit. Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 6: Dicebat enim dominus electus homines suos in multis ab eo injuste gravari, quaedam etiam praedia violenter occupari, et Justitias suas, quas in civitate sua Utine de advocatia consequi debebat, sibi frequenter per suos impediri. Chunradus de Fabaria de Casib. S. Galli cap. 8: Quas in suis perturbaverat tam feudis, quam consuetudinalibus Justitiis. Charta Henrici Imp. ann. 1186. apud Ughellum tom. 1. pag. 378: Sancimus quoque, ut homines de Camerano, cum ab eis requisiti fuerint, de Justitiis suis plene ipsis respondeatur, et ab eis non exigatur reddita. Gregorius lib. 3. Decretal. tit. 3. cap. 9: Ut consuetis Justitiis et debitis obsequiis te defraudent, tonsuram resumant abjectam.

Justitia, Mulcta judiciaria. Leges Caroli M. 46. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 100: Si alicui homini post judicium Scabinorum fuerit vita concessa, et ipse postmodum aliquod malum perpetraverit, et Justitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit, et ideo Justitiam reddere non debeat, etc. Concil. Triburiense ann. 821. cap. 4: Triplicem compositionem, cum Justitiis, quae in superiori capitulo scriptae et confirmatae esse videntur, componat. Forma sacramenti Vicariorum in Constitutionibus Catalaniae MSS.: Et non accipiant aliquid ab aliqua partium, nisi directam Justitiam, quae de placito debet exire, et illam nisi causa finita, per compensationem, vel sententiam: et si per sententiam finiatur, accipiant solummodo Justitiam a victo, a victore autem nihil accipiant, neque exigant. Si autem quaestio vel causa amicabili compositione fuerit terminata, moderate, quod justum fuerit, exigant ab utraque parte: quam Justitiam tradam fideliter in manum Bajuli vestri, et non vetabo alicui inde conquerenti. Et si quae servitia mihi facta fuerint gratis, omnia manifestabo, et mittam in compotum, etc. Charta ann. 1211. in Hist. Episcoporum Cadurcensium num. 87: Et burgenses Cadurci mandaverunt et convenerunt nobis, quod de caetero non acciperent denarios Rutenenses: et si aliquis acciperet vel expenderet burgensium, concederet nobis septem solidos de Justitia, ut amitterent Rutenenses, et obolos, quos acceptos habuerint. Sententia arbitralis ann. 1292. inter Abbatem et Consules de Gimonte: Si forte... messegarii dictae villae aliquos delinquentes in dicto nemore de Castello invenerint, tandem Justitiam duodecim denariorum possint et debeant servare et accipere, quae Justitia in tres partes, ut superius, dividatur. Vide Chartas alias apud Catellum in Comitibus Tolosanis pag. 215. 216. 219. Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 140. Mabillonium Diplom. pag. 584. etc.

Justitiam Facere dicitur is, qui de crimine aut de re quapiam interpellatus juri stat, in Capitulis Hludovici Imp. post Legem Salicam cap. 5. Rectum facere, dixere posteriores.

Justitia, Judex, qui vulgo Justitiarius. Leges Henrici I. Regis Angliae cap. 42: A Rege vel justitia ejus, vel a communi utrorumque domino... submoneatur. Historia Translat. S. Guthlaci n. 24: Ubi famosis judicibus praesentibus, et patriae Justitiis coram positis, controversia legitimo fine decideretur. Vetus Charta apud Seldenum ad Eadmerum pag. 168: Nullus, qui de Rege tenet in capite, nec aliquis dominicorum Ministrorum ejus excommunicetur, nec alicujus eorum terrae sub interdicto ponantur, nisi prius dominus Rex, si in regno fuerit, conveniatur, vel Justitia ejus, si fuerit extra regnum. Ubi Seldenus: Qui velut Praefectus Praetorio, aut Prorex, regias illo aevo vices agebat, et Capitalis Angliae Justitiarius etiam indigitabatur. Charta ann. 1279. ex Archivis Abbatiae Troncheti: Henricus Rex Angliae et Dux Normanniae et Aquitaniae, et Comes Andegavensis, Episcopis, Comitibus, justitiis et omnibus ministris suis Britanniae, etc. Tabularium B. M. de Bono-nuntio Rotomag.: Conductus fuit extra cum cruce et aqua benedicta per Justitiam dictorum religiosorum. Adde Translationem S. Guthlaci, tom. 2. April. pag. 58.

Nostris etiam Justice, eadem acceptione. Hugo le Bigot Justice d'Angleterre, in Charta ann. 1259. ex Chartul. Campan. fol. 226. Occurrit praeterea in Lit. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 378. art. 32. et in Stat. ann. 1355. ibid. pag. 512. art. 24. Sed et dominus loci, Justice appellatur, in Lit. remiss. ann. 1385. ex Reg. 127. Chartoph. reg. ch. 51: Jehan de Goy escuier,... seigneur de la ville de Chincheny... Plusieurs habitans de laditte ville veant ledit Jehan de Goy, qui estoit leur Justice, ainsi comme mort. Infra ch. 57. ubi de eod. facto: Ledit escuier chief de justice, etc.

Justitia Aragonum. Vide Judex medius.

Justitia Atrii, seu Coemeterii, Quod pro sepultura persolvitur. Chron. Besuense tom. 1. Spicil. Acher. pag. 675: Atrium Ecclesiae S. Petro Besuensi tradiderunt, Justitias tantum atrii retinentes. Vide Atrium.

Justitia Banni, Mulcta ob bannum fractum imposita. Charta ann. 1174. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil.: Si vero in terris Domini Castelli bannum fregerint, debent restituere et Justitiam banni Domino Castelli dare ita legitime sicuti sui homines.

Justitia Bustelli, Jus bustellos seu mensuras frumentarias exigendi ad modulum, mulctamque ob fraudem percipiendi. Charta Barthol. Laudun. episc. ann. 1143. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 49: Quicquid in molendinis jure haereditario habebat, videlicet districtum, bannum, Justitiam bustelli, piscariam aquae superius,... dedit.

Justitia Campi, Duelli scilicet jurisdictio. Charta Frider. ducis Lothar. ann. 1255. ex Chartul. eccl. Romaric. ch. 33: Li prevos saint Pierre doit tenir la Justice et de champ et de bataille.

Justitia Capitalis, Supremum tribunal. Arest. ann. 1341. 18. Sept. in vol. 3. arestor. parlam. Paris.: Coram nobis seu Justitia nostra capitali litigare non tenebantur (abbas et conventus Montisregalis); quae quidem Justitia capitalis, alias curia parlamenti nostri extitit declarata. Vide Ordinat. reg. Franc. tom. 4. pag. 724. et in Parlamentum.

Justitiae Complementum Facere dicitur Judex, aut litigator, qui quidquid aequum est et leges postulant ad litem finiendam complet perficitque. Charta Ottonis Comitis Palatini ann. 1245. apud Tolner. in Probat. Hist. Palat. pag. 150: Nullus judicium faciat alicui querelanti; personaliter namque de ipsis ac ei attinentibus Justitiae universis proponimus facere complementum. Sententia ann. 1294. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 124: Quominus possint facere Justitiae complementum, prosequi malefactores et exsequi sententias contra omnes, prout justitia postulabit. Litterae Senatus Hertzberg. apud Ludewig. tom. 1. pag. 156: Dominus Abbas et qui cum eo aderant Fratres responderunt... paratos et benevolos se esse... hoc ipsum in Reliquiis juramento publice affirmare. Nos vero considerantes constantiam D. Abbatis de faciendo in Reliquiis Justitiae complemento. Charta Caroli Franc. Regis ann. 1378. ex Archivo B. M. de Bono-nuntio Rotomag.: Si aliqui prisionarii adducerentur dictis octo diebus pro complemento Justitiae secundum qualitatem delicti faciendo, etc. Rursum occurrit apud eumd. Ludewig. tom. 5. pag. 571. Rymer. tom. 2. pag. 255. Illust. Fontaninum in Appendice ad Antiquit. Hortae pag. 423. etc.

Justitia Corporalis, Jus gladii, cognitio criminum corpore plectendorum. Charta ann. 1245. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 14. v°.: Donum... de villa sancti Martini veteris,.... quam (Simon comes Montisfortis monachis Villae longae) dedit, salva Justitia corporali ad principem pertinenti,... concedimus.

Justitia pro Duello, Mulcta pro duellis domino solvenda. Vide Duellum pag. 954. lin. De compositione.

Justitia Electa, Statuta civitatis consensu communitatis decreta. Vide Cora. Statut. Susat. ann. 1120. apud Seibertz. cod. dipl. ducat. Westphal. pag. 48: Audiat universitas antiquam et Electam Susattensis oppidi Justiciam.

Justitia Feodi, Jurisdictio domino competens ratione feodi, quod possidet. Capitula anno circiter 1329. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 492: Clerici trahunt causam feodorum in curiam christianitatis... et propter hanc occasionem perdunt domini Justitiam feodorum suorum. Et mox: Sed propter hoc non amittat dominus feodi Justitiam fidei (feodi) nec propter hoc se capiant ad feodum.

Justitia Fonsseria, Fundicaria, Gall. Justice fonciere, Jurisdictio minor, inermis, quae ratione fundi exercetur. Vide Fonsseria et supra Fundicerius.

Justitia Forisfactorum, Emendae, mulctae. Charta ann. 1179. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 79: Domino autem Nicholao, ad conservanda jura ecclesiae et praefatae villae libertatem, concessimus Justitiam forisfactorum de burgensibus inibi manentibus.

Justitia Grossa et Bassa, Major et minor. Vide supra in Grossus 1.

Justitia Latronum, Cognitio de latronibus competens domino habenti altam justitiam. Justitiae latronum et adulterorum, in Charta Adelfonsi Tolos. Comitis ann. 1131. Vide Latro.

Justitia Licheria, Jurisdictio intra castri repagula, quae Liciae appellantur. Vide in hac voce. Charta Guich. episc. Matisc. ann. 1267. in Reg. 31. Chartoph. reg. fol. 41. r°. col. 1: Dicebamus quod quicumque tenebat comitatum Matisconensem, tenebatur episcopo Matisconensi facere homagium de omnibus, quaecumque comes Matisconensis in dicta civitate et suburbio, excepto castro et Justitia, quae vocatur Licheria, quae semper consueverunt teneri a domino rege. Vide infra Lichia 1.

Justitia Minuta, Minor jurisdictio. Charta ann. 1248. ex Chartul. Campan. fol. 472. col. 2: Retinuit autem dicta Emelina Justitiam minutam Roiae terrae, quam videlicet terram homines sui tenent de ipsa.

Justitia Parva. Charta ann. 1278. in Chartul. Cluniac. ch. 300: Juridictio vero, cognitio et Justitia in terris, hominibus et locis omnibus supradictis, citra emendam sexaginta solidorum, quae vulgaliter parva Justitia appellatur... ecclesiae Cluniacensi perpetuo remanebunt.

Justitia Personalis, Eadem quae Minor. Charta ann. 1265. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 242. r°. col. 2: Praetextu majoris seu altae Justitiae, raptus videlicet, multri, inventionis thesauri auri et argenti, vel incendii,.... et etiam minoris, scilicet Personalis, etc.

Justitia Sanguinis, Major justitia, quam exercet dominus, cum sanguis defluit. Jura Comitis Biterr. in civitate Albiensi ann. 1252: Item habuit et percepit in eadem civitate majores Justitias, sanguinis videlicet, latrocinii et adulterii et criminum aliorum. Vide Sanguis.

Justitia vocata Sauvedroit, Mulcta, quae ab iis exigitur, qui jura debita salvant, id est, non solvunt. Vide infra Salvaria.

Justitia de Teloneo, Mulcta pro fraudato vectigali. Charta Chilperici Franc. Reg. apud Miraeum tom. 2. pag. 1310: Sed ipse teloneus et Justitia de teloneo... omni tempore nostris et futuris temporibus ad mensam Canonicorum ejusdem Ecclesiae proficiet.

Justitia Terrae, Immunitas, Franchisia, Gall. Franchise. Hist. Palaest. apud Ludewig. tom. 3. pag. 10: Voluerunt nostri quoddam castrum aggredi et apprehendere, eo quod erat plenum omnibus bonis. Sed vir prudens Boamundus noluit consentire tantum pro Justitia terrae, quantum pro fiducia Imperatoris..... Ibique dictus Boamundus optime concordatus cum duobus Curopalatis, et pro amicitia eorum et pro Justitia terrae jussit reddi omnia animalia, quae nostri depraedata tenebant.

Justitia Terrena, Secularis, idem quod supra Jus terrenum. Charta Odon. episc. Paris. ann. 1199. ex Chartul. ejusd. episc. fol. 51: Et ultra pontem S. Clodoaldi, pro Justitia terrena, homines illius loci episcopus trahere non poterit.

Justitia Transitus, Tributum a transeuntibus per terras alicujus domini solvendum, Gall. Droit de passage. Charta ann. 1140. apud Miraeum tom. 2. pag. 821: Liberos quoque ipsos decerno ab omni onere, angaria, parangaria..... et omni justitia transitus per totam terram meam, ac aquam universam, in rebus suis emendis vel vendendis. Vide Transitus.

Ad Justitiam aliquem Habere, vel Ad Justum, Aliquem ad jus faciendum submonere, in jus vocare. Charta ann. 1149. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 522: Et si ullus homo aut femina aufferret tibi totum honorem tuum aut inde te aufferret, adjutor ero tibi bona fide et sine inganno,... et illos tibi ad Justitiam habebo. Et si illos ad Justum tibi habere non possem, adjuvabo te de eis sine tuo inganno. Similia rursum occurrunt in Ch. ann. 1157. ibid. col. 566. Vide, Rectum.