Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): JUSTITIA

JUSTITIA,³ Idem quod Justa, Poculum vinarium. Statuta S. Hugonis Cluniacensis tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 448: Duodecim pauperes reficiantur, septem diebus Justitia detur, excepta quotidiana praebenda, quae in majori Missa semper ponitur. Petrus Cluniacensis lib. 1. Epist. 20: Vascula vinaria, quae Justitias vocant, vel similia, concavare et componere tenta. Idem in Statutis Cluniac. cap. 27: Statutum est, ut non vasis illis vinariis, quae Justitiae vocantur, sicut olim facere cogebantur, sed propriis ciphis unusquisque bibat, etc. Udalricus lib. 2. Consuet. cap. 20: Si opus habet Justitiam suam et pateram lavare, tunc lavat. Adde lib. 3. cap. 21. 22. Consuetudines Floriacens. pag. 401: Potus in Justitiis sicut in aliis diebus ponitur. Leo Ost. lib. 2. cap. 59: Tollebat tantum de loco mensae Justitiam ipsius, et ponebat in pavimento. Tabularium Vindocinense Thuani f. 228: Ut emendatio illius forfacti esset unus panis, et una Justitia vini. Charta Arnaldi Episcopi Niciencis ann. 1159. apud Jofredum pag. 175: Si autem cum eis comedere noluerit, libra ei et Justitia cum pulmentis, quibus Clerici vescuntur, deforis mittantur. Vide Concilium Monspeliense ann. 1214. can. 22. et Usus vet. Cisterciens. cap. 89. 109. 114. 116.

Justitia non tantum pro potus, sed et pro cibi diurna portione, quae Monachis Canonicisve competebat, usurpatur. Id probant Statuta S. Hugonis Cluniac. superius a D. Cangio laudata. Adde Chartam ann. 1062. apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 520: Qui sagmarius hoste transacta Monasterio reddatur, et uno recepto Comitis Pictavensis per jussionem Vicecomitis, et Justitia panis et vini, cum in hanc villam venerit. Aliam ann. 1179. ex Tabul. Floriac.: Ecclesiam Sanctorum.... Gervasii et Protasii liberam praeter refectionem quae debetur Canonicis S. Crucis, et revestitum presbyteri in die Dominico et de ipse presbytero Justitiam. Chronicon Cavense apud Murator. tom. 7. col. 961: Et perpetuo stabilimus solvendam et pauperibus erogandam pro quolibet defuncto Monacho ipsius nostri Monasterii a die obitus sui usque ad trigesimum Justitiam panis et vini, qualis datur viventi. Chron. S. Petri Vivi tom. 2. Spicileg. Acher. pag. 756: Officio divino arceantur, rebus ecclesiasticis ac Justitiis, quas nos praebendas vocamus, priventur.

Sed hac voce etiam vinum, ut voce Libra panis, significatur. Caerem. MS. S. M. Crassensis ubi de defuncto: Per xxx. dies ad Missam matutinalem Libra et Justitia ejus (defuncti) Deo offeratur, et pauperibus tribuatur. Libra ei et Justitia cum pulmentis, in Ch. Arnaldi episc. Niciens. ann. 1159. supra laudata.