Close Window

Lewis : trado

trado trādo (transdo, C. I. L. 1, 198, 54 and 58; Ter. Phorm. prol. 2, and most freq. in Cæs.; v. infra; cf. Neue, Formenl. 2, 734), dĭdi, dĭtum, 3 (in tmesi: transque dato endoque plorato, i. e. tradito et implorato, Vet. Lex ap. Fest. s. v. sub vos, p. 309 Müll.), v. a. trans-do, to give up, hand over, deliver, transmit, surrender, consign (syn.: dedo, remitto). Lit. In gen. Form trado: ut amico traderem (thesaurum), Plaut. Trin. 1, 2, 143: mihi trade istuc (argentum), id. As. 3, 3, 99; id. Curc. 3, 15: aliquid in manum, id. Merc. 2, 2, 7: poculum alicui, Cic. Tusc. 1, 40, 96: aedem Castoris sartam tectam, id. Verr. 2, 1, 50, § 131: magistris traditi, id. Tusc. 3, 1, 2: pecuniam regiam quaestoribus, Liv. 24, 23, 3: pueros magistris, Ov. Am. 1, 13, 17: equos domitoribus, Cic. Off. 1, 26, 90: testamentum tibi legendum, Hor. S. 2, 5, 51: ademptus Hector Tradidit fessis leviora tolli Pergama Graiis, id. C. 2, 4, 11: miserat ad legatum Romanum, traditurum se urbem, Liv. 34, 29, 9: armis traditis, Caes. B. G. 1, 27; 2, 13: obsides, arma, perfugae traditi, id. ib. 1, 28: hunc ad carnificem. Plaut. Rud. 3, 6, 19: in pistrinum tradier, id. Most. 1, 1, 16: aliquem in custodiam vel in pistrinum, Cic. Q. Fr. 1, 2, 4, § 14: aliquem supplicio, Suet. Vit. 14: Augustus filiam suam equiti Romano tradere meditatus est, to give in marriage, Tac. A. 4, 40 med.—With acc. of place: ea quae in Insulā erat Achradinam tradita est, Liv. 24, 23, 4.

Form transdo: tot tropaea transdes, Att. ap. Non. 517, 26 (Trag. Rel. v. 366 Rib.): navem in fugam transdunt, id. ib. 155, 8 (Trag. Rel. v. 630 ib.): ut arma per manus necessario transderentur, Caes. B. C. 1, 68: per manus sevi ac picis transditas glebas, id. B. G. 7, 25; Hirt. B. G. 8, 15: sibi captivos transdi, Caes. B. C. 3, 71: neque se hostibus transdiderunt, id. B. G. 7, 77: se (alicui), id. ib. 7, 47; Hirt. B. G. 8, 43: se adversariis ad supplicium, Caes. B. C. 1, 76.

In partic. Pregn., to deliver, commit, intrust, confide for shelter, protection, imprisonment, etc. (syn.: commendo, committo). Form trado: sic ei te commendavi et tradidi, Cic. Fam. 7, 17, 2: totum denique hominem tibi ita trado de manu, ut aiunt, in manum tuam, id. ib. 7, 5, 3: alicui se laudare et tradere, Hor. Ep. 1, 9, 3: hunc hominem velles si tradere, id. S. 1, 9, 47; id. Ep. 1, 18, 78: hos (obsides) Aeduis custodiendos tradit, Caes. B. G. 6, 4; Liv. 22, 22, 4: catenis ligatus traditur, id. 24, 45, 9: in tuam custodiam meque et meas spes trado, Plaut. Most. 2, 1, 59.

Form transdo: ab illo transditum initio et commendatum, Caes. B. C. 3, 57: sibi a Divitiaco transditus, id. B. G. 7, 39.

To give up or surrender treacherously, to betray: causam tradere advorsariis, Ter. Phorm. 2, 1, 7: quos tradituros sperabas, vides judicare, Cic. Rosc. Am. 22, 61: tibi trado patriosque meosque Penates, Ov. M. 8, 91: ferisne paret populandas tradere terras? id. ib. 1, 249: tradimur, heu! Claud. in Rufin. 2, 261: Judas ausus magistrum tradere, Sedul. 2, 74.

Trop. In gen., to give up, surrender, hand over, deliver, intrust, etc. Form trado: et meam partem loquendi et tuam trado tibi, Plaut. As. 3, 1, 14: eo ego, quae mandata, amicus amicis tradam, id. Merc. 2, 3, 51: quae dicam trade memoriae, Cic. Rep. 6, 10, 10 (different from tradere memoriae, B. 2. b.): si liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, Caes. B. G. 1, 44: Cingetorigi principatus atque imperium est traditum, id. ib. 6, 8.—Poet., with inf.: tristitiam et metus Tradam protervis in mare Creticum Portare ventis, Hor. C. 1, 26, 2.

Form transdo: summa imperii transditur Camulogeno Aulerco, Caes. B. G. 7, 57: Vergasillauno Arverno summa imperii transditur, id. ib. 7, 76.

In partic. Pregn., with se, to give one's self up, to yield, surrender, or devote one's self to any thing: se totos voluptatibus, Cic. Lael. 23, 86: se quieti, id. Div. 1, 29, 61: se lacrimis ac tristitiae, Luccei. ap. Cic. Fam. 5, 14, 2: se studiis vel otio, Plin. Ep. 1, 9, 7: si se consiliis ejus (rex) tradidisset, Flor. 2, 8, 6: se in studium aliquod quietum, Cic. Inv. 1, 3, 4: se in disciplinam alicujus, id. Phil. 2, 2, 3; cf.: cogitationibus suis traditus, Sen. Ep. 9, 16.

To make over, transmit, as an inheritance; to leave behind, bequeath (syn. lēgo): qui in morte regnum Hieroni tradidit, Plaut. Men. 2, 3, 59: inimicitias posteris, Anton. ap. Cic. Att. 14, 13, A, 3: consuetudo a majoribus tradita, Cic. Div. 2, 72, 150: morbi per successiones traduntur, Plin. Ep. 1, 12, 4: traduntque metus. Sil. 4, 32: traditumque inde fertur, ut in senatum vocarentur, it is said that this was the origin of the custom, Liv. 2, 1, 11.

To hand down or transmit to posterity by written communication; to relate, narrate, recount: quarum nomina multi poëtae memoriae tradiderunt, Cic. Inv. 2, 1, 3: pugnae memoriam posteris, Liv. 8, 10, 8: cujus (Socratis) ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, Cic. de Or. 3, 16, 60: qualia permulta historia tradidit, id. Div. 1, 53, 121: aliquid posteris, Plin. Ep. 6, 16, 1: tradit Fabius Pictor in Annalibus suis, hirundinem, etc., Plin. 10, 24, 34, § 71: ipsum regem tradunt ... operatum his sacris se abdidisse, Liv. 1, 31, 8.—Esp., pass. pers. or impers., it is said, is recorded, they say, etc.: qui (Aristides) unus omnium justissimus fuisse traditur, Cic. Sest. 67, 141: cujus (Lycurgi) temporibus Homerus etiam fuisse traditur. id. Tusc. 5, 3, 7: nec traditur certum, nec interpretatio est facilis, Liv. 2, 8, 8; cf. id. 9, 28, 5: sic enim est traditum, Cic. Leg. 1, 1, 3; cf.: hoc posteris memoriae traditum iri, Aequos et Volscos, etc., Liv. 3, 67, 1: Galbam, Africanum, Laelium doctos fuisse traditum est, Cic. Tusc. 1, 3, 5: ut Isocratem dixisse traditum est, id. Brut. 56, 204: unguenta quis primus invenerit, non traditur, Plin. 13, 1, 1, § 2: de hoc constantius traditur, Front. Aquaed. 7; cf.: traditur memoriae, with subj.-clause, Liv. 5, 21, 16.

To deliver by teaching; to propose, propound, teach any thing (syn. praecipio). Form trado: ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, Cic. Fin. 4, 4, 9: elementa loquendi, id. Ac. 2, 28, 92: praecepta dicendi, id. de Or. 1, 18, 84: optimarum artium vias meis civibus, id. Div. 2, 1, 1: aliquid artificio et viă, id. Fin. 4, 4, 10: haec subtilius, id. ib. 1, 9, 31: aliquid, Caes. B. G. 7, 22: virtutem hominibus, Cic. de Or. 1, 58, 247: eodem tempore tradi omnia et percipi possint, Quint. 1, 12, 1: nec tamquam tradita sed tamquam innata, id. 7, 10, 14: praecepta, Sen. Ep. 40, 3.—Absol.: si qua est in his culpa, tradentis (i.e. magistri) est, Quint. 3, 6, 59.

Form transdo: multa praeterea de sideribus atque eorum motu ... disputant et juventuti transdunt, Caes. B. G. 6, 14: Minervam operum atque artificiorum initia transdere, id. ib. 6, 17.

Aliquid oblivioni, to forget utterly (late Lat.): omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, Vulg. Ezech. 33, 13; Greg. Mag. in Job, 25, 8.