Close Window

Lewis : traho

traho, trăho, xi, ctum, 3 (inf. perf. sync. traxe, Verg. A. 5, 786), v. a. cf. Sanscr. trankh, trakh, to move; Gr. τρέχω, to run, to draw, drag, or haul, to drag along; to draw off, forth, or away, etc. (syn.: tracto, rapio, rapto, duco). Lit. In gen.: Amphitruonem collo, Plaut. Am. 3, 2, 72: cum a custodibus in fugā trinis catenis vinctus traheretur, Caes. B. G. 1, 53: trahebatur passis Priameïa virgo Crinibus a templo Cassandra, Verg. A. 2, 403: corpus tractum et laniatum abjecit in mare, Cic. Phil. 11, 2, 5: materiam (malagmata), Cels. 4, 7: bilem, Plin. 25, 5, 22, § 54: vapor porro trahit aëra secum, Lucr. 3, 233: limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt, Sall. J. 78, 3: Charybdis naves ad litora trahit, id. Fragm. ap. Serv. Verg. A. 3, 425; cf.: Scyllam naves in saxa trahentem, Verg. l. l.: (haematiten) trahere in se argentum, aes, ferrum, Plin. 36, 20, 38, § 146: Gy. Amiculum hoc sustolle saltem. Si. Sine trahi, cum egomet trahor, let it drag or trail, Plaut. Cist. 1, 1, 117; cf.: tragula ab eo, quod trahitur per terram, Varr. L. L. 5, § 139 Müll.: sarcinas, Sen. Ep. 44, 6: vestem per pulpita, Hor. A. P. 215: plaustra per altos montes cervice (boves), Verg. G. 3, 536: siccas machinae carinas, Hor. C. 1, 4, 2: genua aegra, Verg. A. 5, 468: trahantur per me pedibus omnes rei, Cic. Fam. 7, 32, 2; cf.: aliquem ad praetorem, Plaut. Poen. 3, 5, 45: praecipitem in pistrinum, id. Ps. 1, 5, 79: Hectorem circum sua Pergama, to drag, trail, Ov. M. 12, 591.

Of a train of soldiers, attendants, etc.: Scipio gravem jam spoliis multarum urbium exercitum trahens, Liv. 30, 9, 10: ingentem secum occurrentium prosequentiumque trahentes turbam, id. 45, 2, 3; 6, 3, 4; cf.: sacra manu victosque deos parvumque nepotem Ipse trahit, Verg. A. 2, 321: secum legionem, Val. Max. 3, 2, 20: feminae pleraeque parvos trahentes liberos, ibant, Curt. 3, 13, 12; 5, 5, 15: uxor, quam comitem trahebat, id. 8, 3, 2: folium secum, Val. Max. 4, 3, 12: cum privato comitatu quem semper secum trahere moris fuit, Vell. 2, 40, 3: magnam manum Thracum secum, id. 2, 112, 4.

In partic. To draw out, pull out, extract, withdraw: trahens haerentia viscere tela, drawing out, extracting, Ov. M. 6, 290: ferrum e vulnere, id. ib. 4, 120: e corpore ferrum, id. F. 5, 399: de corpore telum, id. M. 5, 95; cf.: gladium de visceribus, Mart. 1, 14, 2: manu lignum, Ov. M. 12, 371; cf.: te quoque, Luna, traho (i. e. de caelo), draw down, id. ib. 7, 207: captum Jovem Caelo trahit, Sen. Oct. 810.

To draw together, bring together, contract, wrinkle: at coria et carnem trahit et conducit in unum, Lucr. 6, 968: in manibus vero nervi trahere, id. 6, 1190: vultum rugasque coëgit, Ov. Am. 2, 2, 33.

Of fluids, etc., to draw in, take in, quaff; draw, draw up: si pocula arente fauce traxerim, had drawn in, i. e. quaffed, Hor. Epod. 14, 4; cf. Ov. M. 15, 330: aquas, Luc. 7, 822: venena ore, id. 9, 934: ubera, id. 3, 351 al.: ex puteis jugibus aquam calidam trahi (videmus), Cic. N. D. 2, 9, 25: navigium aquam trahit, draws or lets in water, leaks, Sen. Ira, 2, 10, 5; cf.: sanguinem jumento de cervice, to draw, let, Veg. Vet. 3, 43.—Of smelling: odorem naribus, Phaedr. 3, 1, 4.—Of drawing in the breath, inhaling: auras ore, Ov. M. 2, 230: animam, Plin. 11, 3, 2, § 6; cf.: Servilius exiguā in spe trahebat animam, Liv. 3, 6, 8: spiritum, to draw breath, Col. 6, 9, 3; Sen. Ira, 3, 43, 4; Cels. 4, 4; Curt. 3, 6, 10: spiritum extremum, Phaedr. 1, 21, 4: penitus suspiria, to heave sighs, to sigh, Ov. M. 2, 753: vocem imo a pectore, Verg. A. 1, 371.

To take on, assume, acquire, get: Iris Mille trahens varios adverso sole colores, Verg. A. 4, 701: squamam cutis durata trahebat, Ov. M. 3, 675: colorem, id. ib. 2, 236; 14, 393: ruborem, id. ib. 3, 482; 10, 595: calorem, id. ib. 11, 305: lapidis figuram, id. ib. 3, 399: maturitatem, Col. 1, 6, 20: sucum, id. 11, 3, 60: robiginem, Plin. 36, 18, 30, § 136.

To drag away violently, to carry off, plunder, = ἄγειν καὶ φέρειν : cetera rape, trahe, Plaut. Trin. 2, 2, 12: rapere omnes, trahere, Sall. C. 11, 4: quibus non humana ulla neque divina obstant, quin ... in opes potentisque trahant exscindant, id. H. 4, 61, 17 Dietsch: sibi quisque ducere, trahere, rapere, id. J. 41, 5: de aliquo trahere spolia, Cic. Balb. 23, 54: praedam ex agris, Liv. 25, 14, 11: tantum jam praedae hostes trahere, ut, etc., id. 10, 20, 3; cf.: pastor cum traheret per freta navibus Idaeis Helenen, Hor. C. 1, 15, 1.

Trahere pecuniam (for distrahere), to make away with, to dissipate, squander: omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, Sall. C. 20, 12.

Of drugs, etc., to purge, rcmove, clear away: bilem ex alvo, Plin. 25, 5, 22, § 54; 26, 8, 42, § 69: pituitam, id. 21, 23, 94, § 166: cruditates, pituitas, bilem, id. 32, 9, 31, § 95.

Trahere lanam, vellera, etc., to draw out lengthwise, i. e. to spin, manufacture: manibus trahere lanam, Varr. ap. Non. 545, 12: lanam, Juv. 2, 54: vellera digitis, Ov. M. 14, 265: data pensa, id. ib. 13, 511; id. H. 3, 75: Laconicas purpuras, Hor. C. 2, 18, 8.

Trop., In gen. To draw, draw along; to attract, allure, influence, etc.: trahimur omnes studio laudis et optimus quisque maxime gloriā ducitur, Cic. Arch. 11, 26; cf.: omnes trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, id. Off. 1, 6, 18: allicere delectatione et viribus trahere, Quint. 5, 14, 29: trahit sua quemque voluptas, Verg. E. 2, 65: aliquem in aliam partem, to bring or gain over, Cic. Fam. 10, 4, 2; so, Drusum in partes, Tac. A. 4, 60: civitatem ad regem, Liv. 42, 44, 3: aliquem in suam sententiam, id. 5, 25, 1; cf. also: rem ad Poenos, id. 24, 2, 8; 23, 8, 2: res ad Philippum, id. 32, 19, 2: ni ea res longius nos ab incepto traheret, draw off, divert, Sall. C. 7, 7.

To drag, lead, bring: plures secum in eandem calamitatem, Cic. Imp. Pomp. 7, 19: Lucanos ad defectionem, Liv. 25, 16, 6: quo fata trahunt retrahuntque, sequamur, Verg. A. 5, 709: ducunt volentem fata, nolentem trahunt, Cleanth. ap. Sen. Ep. 107, 11.

To draw to, i. e. appropriate, refer, ascribe, set down to, etc.: atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho, Plaut. Trin. 1, 2, 166: St. Quid quod dedisti scortis? Le. Ibidem una traho, id. ib. 2, 4, 10: hi numero avium regnum trahebant, drew to their side, laid claim to, claimed, Liv. 1, 7, 1; cf.: qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, id. 9, 28, 6: omnia non bene consulta in virtutem trahebantur, were set down to, referred, attributed, Sall. J. 92, 2: ornatum ipsius (ducis) in superbiam, Tac. H. 2, 20: cuncta Germanici in deterius, id. A. 1, 62 fin.: fortuita ad culpam, id. ib. 4, 64: id ad clementiam, id. ib. 12, 52; cf.: aliquid in religionem, Liv. 5, 23, 6: cur abstinuerit spectaculo ipse, varie trahebant, Tac. A. 1, 76 fin.: in se crimen, Ov. M. 10, 68: spinas Traxit in exemplum, adopted, id. ib. 8, 245.

To drag, distract, etc.: quae meum animum divorse trahunt, Ter. And. 1, 5, 25: trahi in aliam partem mente atque animo, Caes. B. C. 1, 21: Vologeses diversas ad curas trahebatur, Tac. A. 15, 1.

To weigh, ponder, consider: belli atque pacis rationes trahere, Sall. J. 97, 2; cf. id. ib. 84, 4: trahere consilium, to form a decision or determination, id. ib. 98, 3.

To get, obtain, derive: qui majorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, who has derived, i. e. has received, suffered, Cic. Fam. 4, 3, 1: qui cognomen ex contumeliā traxerit, id. Phil. 3, 6, 16: nomen e causis, Plin. 15, 14, 15, § 51: inde nomen, id. 36, 20, 38, § 146: nomen ab illis, Ov. M. 4, 291: originem ab aliquo, to derive, deduce, Plin. 5, 24, 21, § 86; 6, 28, 32, § 157: scio ab isto initio tractum esse sermonem, i. e. has arisen, Cic. Brut. 6, 21: facetiae, quae multum ex vero traxere, drew, i. e. they were founded largely on truth, Tac. A. 15, 68; cf.: multum ex moribus (Sarmatarum) traxisse, id. G. 46, 2.

Of time, to protract, drag out, linger: afflictus vitam in tenebris luctuque trahebam, Verg. A. 2, 92; so, vitam, Phaedr. 3, 7, 12; 4, 5, 37; Plin. 28, 1, 2, § 9: traherent cum sera crepuscula noctem, was bringing on the night, Ov. M. 1, 219: verba, to drag, i. e. to utter with difficulty, Sil. 8, 79.

To draw out, in respect of time; to extend, prolong, lengthen; to protract, put off, delay, retard (cf.: prolato, extendo): sin trahitur bellum, Cic. Att. 10, 8, 2; cf. Liv. 5, 10, 7; Sall. J. 23, 2: trahere omnia, to interpose delays of all kinds, id. ib. 36, 2; Ov. M. 12, 584: pugnam aliquamdiu, Liv. 25, 15, 14: dum hoc naturae Corpus ... manebit incolume, comitem aevi sui laudem Ciceronis trahet, Vell. 2, 66, 5: obsidionem in longius, Quint. 1, 10, 48; cf.: rem de industriā in serum, Liv. 32, 35, 4: omnia, id. 32, 36, 2: jurgiis trahere tempus, id. 32, 27, 1: tempus, Auct. B. Alex. 38, 2: moram ficto languore, Ov. M. 9, 767: (legati) querentes, trahi se a Caesare, that they were put off, delayed, Suet. Tib. 31 fin.; so, aliquem sermone, quousque, etc., Val. Max. 4, 4, 1: Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, Sall. J. 93, 1.

Rarely neutr., to drag along, to last, endure. si quis etiam in eo morbo diutius traxit, Cels. 2, 8 med.: decem annos traxit ista dominatio, Flor. 4, 2, 12.—Hence, tractus, a, um, P. a., drawn on, i. e. proceeding continuously, flowing, fluent, of language: genus orationis fusum atque tractum, Cic. de Or. 2, 15, 64: in his (contione et hortatione) tracta quaedam et fluens expetitur, id. Or. 20, 66.

Subst.: tractum, i, n., any thing drawn out at length. A flock of wool drawn out for spinning: tracta de niveo vellere dente, Tib. 1, 6, 80.

A long piece of dough pulled out in making pastry, Cato, R. R. 76, 1; 76, 4; Apic. 2, 1; 4, 3; 5, 1 al.—Called also tracta, ae, f., Plin. 18, 11, 27, § 106.