Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LABOR

LABOR, Vexillum ita dictum quidam eruditi censent, cujus meminit Gregorius Nazianzenus Orat. in Julianum, quod vim habeat solvendorum laborum. Exstat in Cod. Theod. lib. 6. titulus (25.) de Praepositis Laborum, ubi sic: Praepositi Laborum nostro judicio et stipendiorum sudoribus promoventur. Atque ita legi in omnibus Codd. MSS. observant viri docti, licet quidam reponant labarorum, eoque versus hosce Tertulliani, Carmine de Jona referendos putant: Palpitat antenna stridens, Labor horret ab alto, Ipsa etiam infringi dubitans inflectitur arbor. Vide Labarum.