Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LABOR

LABOR,² Quod quis labore suo ac industria quaesivit, quaesitum, acquisitum, Aquest. Lex. Longobard. lib. 2. tit. 23. Liutpr. 133. (6, 80.): Nam si de illo Labore comparaverit, quod postea laboravit aut fecit, postquam in ipsa causa ad censum reddendum introierit, in ipso cespite dimittat, ubi laboravit. Traditiones Fuldenses lib. 2. trad. 15: Trado ad Monasterium S. Bonifacii.... pecuniam meam, quicquid fuerit in domibus, aedificiis, et omnem Laborem meum, totum et integrum, et unum puerum nomine Otger cum omni Labore suo. Tradit. 35: Cum mobilibus et immobilibus, cum omni adjacentia eorum, et cum Monasterio superposito, quae ego ipsa proprio Labore construxi et aedificavi, etc. Quod vero hic Labor, Tradit. 119. Acquisitio dicitur: Trado ancillam ad S. Bonifacium... cum omni Acquisitione sua, etc.

Laborare, Acquirere, labore suo ac industria acquisitionem facere. Formulae vett.: Et quidquid pariter in conjugium positi Laboravimus. Alia: Et quidquid Laborare potuerint, cessum habeant. Alibi: Peculiare quod habet, aut inantea Laborare potuerit, cessum in perpetuum habeat. Vide Gregor. Turon. de Gloria Confess. cap. 82. Gesta Regum Francor. cap. 13. Formulam 7. ex Baluzianis, etc.

Elaborare, Eadem notione. Lex Salica tit. 47. § 2: Et si ibi aliquid Elaboravit, quia legem noluit audire, amittat. Vita S. Desiderii Episc. Cadurc. cap. 18: Aurum et argentum, quod ex successione parentum habeo, vel quod in Regis aula, et in principum Elaboravi.

Elaboratus, Idem quod, Labor: quod quis sua industria acquisivit, comparavit. Tradit. Fuld. lib. 1. trad. 15: Quicquid mihi pater meus et mater mea et fratres haereditaverunt, et proprio Elaboratu acquisivi. Occurrit ibi pluries trad. 59. 68. 93. 109. 128. lib. 2. trad. 26. 40. 42. 68. 120. 175. 235. et in Fragm. Capit. editis a Baluzio cap. 9.

Elaboratum, in iisdem Traditionibus lib. 1. trad. 23. Charta Adalasiae Comitissae ann. 1075: Dum et offero a praesenti die... medietatem de manso uno cum omnibus rebus ac medietatem ipso manso pertinentem, jacet in vico Pinoralio, vel in ejus territorio, prope Ecclesiam sancti Martini, et est rectum Elaboratum.

Laboratus, in Capitulari Caroli M. ann. 807. cap. 7. in Capitulari Pipini Regis Italiae cap. 4. in Chartis Alamannicis Goldasti cap. 74. in Lege Longob. lib. 3. tit. 4. § 5. Pippin. 16.

Laborarium, Quaesitum. Charta Adalberti Episcopi Pergamensis: Sive sint de meis propriis domicultibus praesentibus, sive colendis futuris, sive de meis successoribus, Coepiscopis, vel et de meis, seu et omnium ipsorum successorum meorum Laborariis.

Lavoratio, Acquisitum. Charta xi. saec. ex Archivo S. Victoris Massil. Armar. Forojul. n. 10: Omne decimum suae Lavorationis amplo animo tribuit S. Victori Goirandus de Gonfanono. Vide Laboratio in Labor 3.

Conlaboratio, Acquisitio, quae fit a conjugibus stante matrimonio; Gallis Conquest. Lex Ripuariorum tit. 37: Tertiam partem de omni re, quam simul Conlaboraverint, sibi studeat evendicare. Capit. Caroli M. lib. 4. cap. 9: Volumus, ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem Conlaborationis, quam simul in beneficio Conlaboraverunt, accipiant. Tradit. Fuld. lib. 2. cap. 11: Quantum nobis genitores nostri dimiserant, et nos ipsi Conlaborati habemus, donamus atque transcribimus, et post nostrum amborum discessum, quantum Conlaboravimus, etc. Tertiam porro conlaborationis partem uxoribus cessisse testantur praeterea Appendix Gregor. Turon. cap. 85. Aimoinus lib. 4. cap. 36. Marculfus, Gesta Dagob. cap. 47. Can. 5. Synodi Meldensis, etc.

Conlaboratio. Decimae conlaborationum, in Capitul. Caroli C. tit. 41. cap. 11. Vide Conlaboratio seu ordine.

Collaboratus, Collaboratum, Eadem notione. Polyptychus S. Remigii Remensis: Donant araticum de omni Conlaboratu. Hincmarus Laudun. ad Remensem: Obsecrantes et contestantes nihilominus, ut nihil de suo Collaborato perciperet. Capitulare de Villis cap. 6: Volumus, ut judices nostri decimam ex omni Conlaboratu pleniter donent ad Ecclesias. Adde cap. 30. Vita S. Winoci Abb. cap. 11. Adeo erat devotus, ut impensas magna ex parte ex Collaboratu proprio pro restaurando sancti viri administraret Oratorio. Vide in Labor 3.