Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LABOR

LABOR,³ Agri cultura, Gall. Labeur. Virgilius: Sternit agros, sternit sata laeta, boumque Labores. Pactus Legis Salicae tit. 10. § 6: Si cujus pecora de damno, cum alios Labores vastantur, aut inclaudantur, aut in domum minantur. § 8. Si quis... in quemlibet Laborem pecora immiscrit, ille cujus est Labor, testibus eum convincat, etc. Capitulare de Villis cap. 5: Quando judices nostri Labores nostros facere debent, seminare, aut arare, messes colligere, etc. Laborem suum facere, in Lege Longob. lib. 1. tit. 17. § 4. Liutpr. 134. (6, 81.) Faire son Labeur, Agrum suum colere. Hist. Wambae Regis: Collecta dein manu, cives depopulantur, Labores exhauriunt, omnisque provincia Galliae depraedatur. S. Sturmii Consuetud. Fuld.: Secunda feria eunt cum cruce et patrocinio et aqua sancta per singulos Labores. Cultura Laboris, apud Gregor. M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 66. Vide Leg. Bajwar. tit. 16. cap. 1. § 2. Legem Longob. lib. 1. tit. 15. § 3. tit. 16. § 7. Roth. 29. Liutpr. 146. (6, 93.) Leges Luitprandi Regis tit. 65. 115. 89. (6, 36.) Gregor. Turon. lib. 7. cap. 22. etc. Hinc vulgaris formula in Bullis PP. pro Monasteriis: Sane Laborum vestrorum, quos propriis manibus, aut sumtibus colitis... nullus decimas a vobis exigere praesumat. Vide Chron. Reichersp. pag. 172.

Terra Laboris, Campania felix, in Italia ita nuncupata, quod agriculturae, seu labori peridonea sit. Appellationem istam haud adeo recentem arguit S. Martinus PP. in Epistola de exilio suo: Et pervenimus Kl. Junii Messanam, in qua erat navis id est, carcer; non autem Messanae tantum, sed in Terra Laboris; et non tantum in Terra Laboris, quae subdita est magnae urbi Romanorum, sed et in plurimis insularum, in quibus ne nos transissemus, peccata impedierunt, nullam compassionem adeptus sum.

Laborabiles Terrae, Arabiles, culturae idoneae, Gall. Terres labourables. Index MS. beneficiorum Eccl. Constant. fol. 3: Cum 36. virgatis terrae, vel eo circa Laborabiles. Charta ann. 1482. ex Archivo B. M. de Bono-Nuntio Rotomagens.: Quod si omnes terrae Laborabiles ejusdem parochiae sine cultura manerent, etc.

Laboranticiae Terrae, Eodem significatu, in Chartario Ecclesiae Auxitanae cap. 136.

Laboraticia Terra, in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 591.

Laboratoriae Terrae, apud Petrum de Vineis lib. 5. Epist. 65. in Addit. ad Chronicon Casaur. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 940. Adde Tabul. S. Cyrici Nivern. n. 7. Nicol. de Jamsilla, apud eumd. Murator. tom. 8. col. 558. etc.

Laboriosae, in veteri Charta apud Sammarthanos in Abbatibus S. Trinitatis Exaquensis: Silvam de Catis, et terram Laboriosam et inlaboriosam, molendinum, etc.

Laboragium, Terrae cultae. Charta ann. 1455. ex Archivo S. Victoris Massil.: Prior deportabit decimas Laboragii et pastorgagii. Vide vocem suo loco.

Laborantia, Eadem notione. Consuet. Auscicorum ann. 1301. MSS. art. 54: Item est consuetudo ibidem, quod homines de Auscio habeant usum et expletam... depascendi cum animalibus suis... per omnes pertinentias et Laborantias civitatis. Rursum occurrit art. 85. Charta ann. 1177. in Chartul. Cluniac.: Item partem suam de tasquis et decimis, quae sunt in terminio de Caunis,... excepta Laborantia sua (concedit). Vide supra Laboragium 1.

Laborantia, f. Agrarium, campipars, terragium, Gall. Champart, terrage. Litterae Officialis Valbrensis ann. 1342: Item dixit praefatus nomine quo supra quintum et Laborantiam campi mansi S. Johannis de Balmis cum omnimoda jurisdictione ad dictum prioratum de Roserio pertinere.

Laboranza, Ager cultus, apud Moretum Antiq. Navarrae pag. 413: Offero Deo et S. Juliano de Labasal monasterio ego Tota Regina matre de Rege Garsea Sancionis, illa decima et primitia de tota illa Laboranza, quae laborant homines de Ardenes. Testam. Ranimiri Regis Aragon. aera 1099. in Hist. Pinnatensi lib. 2. cap. 38: Similiter de pane et vino de meas Laboranzas, et radizes et totos meos peculiares, etc.

Laborare, Agrum colere, Labourer. Laborare terram, in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 22. Liutpr. 91. (6, 38.) Capitul. Caroli C. tit. 23. cap. 14: Laborent et excolant terras et vineas in tempore cum debita sollicitudine: salvent et dispensent Laborata cum fideli discretione, facient nutrimenta congrua et necessaria. Praeceptum Caroli M. pro Hispanis ann. 812: Dicunt etiam, quod aliquas villas, quas ipsi Laboraverunt, Laboratas illis eis abstractas habeatis. Locus Laboratus, in Constit. Sicul. lib. 3. tit. 38. § 4. Odoarius Episcopus Lucensis, de Restauratione ejusdem urbis a se facta: Fecimus de nostra familia possessores per undique partes, et dedimus illis boves ad Laborandum. Infra: Exivimus per terras civitatis ad inquirendum, ut Laborassent illas. Charta ann. 1038. ex Archivo S. Victoris Massil.: Dono foris ista termina de terra erma, quantum homines supradicte Ecclesie potuerint Laborare. Alia ann. 1455. ex eodem Archivo: Laborando et cultivando terram hermam. Petrus de Vineis lib. 5. Epist. 85: Certas possessiones ipsorum secure et quiete Laborandi, et ex iis fructus et redditus percipiendi, etc. Vide Franciscum Mariam in Mathildi lib. 3. pag. 117. Probat. Histor. Sabaud. pag. 15.

Laboricare, pro Laborare, in laudato Praecepto Caroli M. pro Hispanis.

Laboratio, Aratio, Gall. Labourage. Poterunt... facere eorum culturas et Laborationes, in Litteris ann. 1413. apud Rymer. tom. 8. pag. 772.

Laboratio, Ager cultus. Charta Bettonis Episcopi Lingon. ann. 794. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 128: Et de villis unde nonae et decimae domui homines reddere debent... per legem et consuetudinem de ipsis rebus, sicuti exactum fuit, id est, omnes Laborationes, vinum, annonas, etc. Rolandinus de factis in marchia Tarvisina lib. 5. cap. 10. apud Murator. tom. 8. col. 240: Devastatae sunt arbores et vineae et Laborationes cunctae. Decimae Laborationum, apud Moretum Antiq. Navarrae pag. 657. Fruges agri culti. Adalh. Stat. S. Petri Corb. lib. 2. cap. 9: Quidquid in diversis Laborationibus quolibet modo acquiritur ... similiter fenum vel quae in arboribus gratis nascuntur, etc. Infra: Si omnis illa Laboratio quae per manipulos decimari potest, etc.

Laboratores, Agricolae, coloni. Gall. Laboureurs. Saisimentum Comitatus Tolosani ann. 1271. apud la Faille in Probat. Annal. Tolos. pag. 19: De quolibet Laboratore habente aratrum boum, unam eminam frumenti. Occurrit in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 491. in Histor. Dalphin. tom. 1. pag. 64. Laborator vinearum, in Charta ann. 1351. ex Regesto 80. Chartophylacii Regii. Vide Medium plantum, in Complantum.

Laboriosus, Eadem notione. Miracula S. Stanislai Episc. tom. 2. Maii pag. 278: Valentini Golay Laboriosi in Pistravin Sebastianus filius animam agens, etc.

Laboriosae Bestiae, Quae deputantur agriculturae. Ordinatio Curiae Caroli Regis Siciliae ann. 1278. ex MS. D. Brunet fol. 68. v°: Ille extraneus possit in tenemento Arelatis tenere bestias Laboriosas necessarias agriculturae.