Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LABORO

LABORO,⁶ (LABORARE) Operari, fabricare, conficere, Travailler. Constitut. Siculae lib. 3. tit. 36. § 1: Nullus in Regno nostro Laboret aurum, quod per libram de puro auro minus habeat, quam octo uncias, etc.

Hinc Pain bien labouré, in Stat. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 554. art. 1. Vide supra Laboragium 2.

Laborare Aliquem, Operi faciendo destinare, vel ad laborem mittere, Envoyer au travail, ut vulgo dicimus. Statuta Corbeiensia lib. 2: Ut Fratres, qui eos Laborare debent, sine molestia, vel aliqua incommoditate inhonesta possint in eis officium sibi commissum ad communem explere utilitatem: constituimus, etc.