Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAMINA

LAMINA, ut pix taeda, inter βασάνους, in sanctorum Martyrum Actis recensetur passim. Lamina ferrea aut aerea candens corpori admovebatur. Vide Forcellinum.

Laminares Nummi, Qui constant ex tenuissimis laminis, de quibus consulendus Joh. Christoph. Olearii Isagoge ad Numophylacium Bracteatorum, etc. Jenae 1694.

Laminatus, Laminis tectus, ornatus, Ital. Laminato. Testam. Gregorii XI. PP. Apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 681: Item legamus dicto monasterio Casae-Dei unum valde pretiosum jocale de auro et de argento et lapidibus pretiosis Laminatum et elaboratum, in quo est reconditum brachium S. Andreae Apostoli.