Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAMINA

LAMINA,² Locus, ut videtur, ubi arundines seu cannae crescunt; Lame quippe cannam dixerunt nostri, teste Cotgravio. Charta ann. 1258. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 234. v°: Robelinus (debet) vj. denarios de Lamina Boisseriae... Simon li tannieres iij. den. de Lamina et iij. den. et obol. de boisseria. Laurentius Coque iij. den. de eadem Lamina. Hinc forte

Lamina Candelae, quod instar cannae sit candela. Inquisit. forestae de Lyons in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 2. fol. 118. r°. col. 1: Abbas S. Audoeni... quitus de pasnagio propriorum porcorum per unum sextarium avenae,..... et quinquaginta Laminas candelae de dimidio pedis longas. Nisi Candelarum fasciculos intelligas, quomodo Lame de gerbes, spicarum manipulus appellatur, in Lit. remiss. ann. 1371. ex Reg. 100. ch. 885: Lesquelx supplians ont pris un porcel, une brebis,... certaine Lame de gerbes, etc.