Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAMPAS

LAMPAS, Solstitium aestivum. Papias: Lampas ideo solstitium aestivum dicitur, quia tunc Lampas solis claritatem et calorem majorem accipiat.

Lampas Olei, Mensura olearia, continens quatuor libras in pagis Lugdunensi et Bellijocensi; in aliis vero vicinis locis tres tantum libras, seu quarterones, ut libras vocant vulgari idiomate. Charta Sacristae Montis Bertodi in Dumbis ann. 1467: Sub servitio dimidiae Lampadis olei, etc. Sub servitio novem Lampadarum olei, mensurae Villae-francae.