Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAMPAS

LAMPAS,² sic apud Jacobitas vocatur Olei unctio variis in casibus adhibita, ut colligitur ex vet. Ordin. apud Asseman. tom. 2. Bibl. Orient. pag. 503: Ordo Lampadis seu unctionis oleo, juxta ritum Syrorum et AEgyptiorum, in quinque officia divisus. Officium 1. pro infirmis 2. pro iter agentibus. 3. pro quacunque necessitate. 4. pro gratiarum actione. 5. pro catechumenis, energumenis et poenitentibus.