Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAPIS

LAPIS Coctus, Later, sive terra igni sepius percocta, in usum aedificandi. Italice Mattone, Gall. Brique. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 625: Statuimus et ordinamus quod strata dicte contrate Medii debeat selegari a strata sancti Stephani usque selegatam sancti Petronii de bonis Lapidibus coctis, expensis omnium personarum habitantium in dicta contrata. Fr.