Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAPIS

LAPIS Focarius, Idem ac Lapis coctus, nam ignis vi coquebatur. Stat. cit. tom. II. pag. 248: Ordinamus quod unus puteus muratus de Lapidibus focariis, et cum bona delta de masigna debeat fieri. Fr.

Occurrunt etiam in eisdem Statutis vocabula Lapis Façarius, eodem significatu usurpata; in quibus locis nescio an discrimen vocis Façarius referri debeat scripturae mendo, vel potius quod lapides conjungerentur inter se per eorum facies (vernacule faça), ut hic praescribitur, tom. II. pag. 624: Statuimus et ordinamus quod quilibet homo habens caput et terrenum ad dictam foxiam debeat tantum selegare suis propriis expensis de Lapidibus façariis in cultellum, quantum tenet suum terrenum super foxiam dictam. Fr.