Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAPIS

LAPIS, pro quadam locorum distantia, milliare, quod lapide vel columna lapidea notaretur. S. Victric. episc. Rotomag. de Laude SS. apud D. Le Beuf tom. 2. Collect. var. script. pag. xvj.: Ignoscere ergo debetis, quadragesimo tantum Lapide pene tardus occurri.

Lapis, Ponderis vel mensurae species. Charta Andr. reg. Hungar. ann. 1233. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom.: Ecclesiae vero retinebunt de salibus suis ad usus suos hoc modo;... Praepositus Oriodiensis cum capitulo suo duo millia Lapidum. Vide Petra. Germ. Stein.

Lapis Ardesius, Gall. Ardoise. Vide supra Ardesius.

Lapis Calcinarius, Ex calce. Vide supra Calcinarius.

Lapides Catenatos Ferre, Poenae species, feminis potissimum indicta. Charta MS. Henrici Ducis Brabantiae et Henrici primogeniti ann. 1229. pro Communia Bruxellensi: Si mulier mulierem percusserit solvet 20. sol. si convicta fuerit, vel portabit Lapides catenatos a sua Parochia ad aliam. Charta ann. 1247. Tabul. Campaniae fol. 343: La fame qui dira vilonie à autre, si come de putage, paiera 5. sols, ou portera la Pierre toute nuë en sa chemise à la procession, etc. Joann. Stiernhookus de Jure Sueonum vetusto lib. 1. pag. 19: Igniominiosa Lapidum illa civitatis gestatio in confusionem flagitiosi concubitus toties celebrata, quae etiamnum extat, etc. Idem pag. 326. de poena adulterii: Jus nostrum municipale sola ignominia et relegatione contentum est: sed ignominia, qua major adulteris excogitari non potest. Asservabant enim in Curiis duos Lapides quos Lapides publicos seu civitatis, vocabant, Stadzens Stena. Hi scapulis adulterae impositi sunt, ac deinde funiculus ad genitale adulteri membrum adstrictus, quo sic onerata sessorem suum per oppidum publice circumducebat, etc. Vide Putagium.

Lapis Finilis, Qui vice finis ponitur, terminalis, in Charta ann. 1265. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 22. v°.

Lapis Griseus, Silex, Gall. Grais vel Grès. Comput. fabr. S. Petri Insul. ann. 1483: Johanni Wyot mercatori griseorum Lapidum Bethuniensium, pro Lapidibus griseis ad cooperiendum muros atrii Ecclesiae, xxj. lib. iv. sol.

Lapis Ignitus, quo cum focili ignis excitatur. Guigo II. Prior Cartusiens. in Statutis ejusdem Ordin. cap. 28. § 5: Ad ignem focile, esca, Lapis ignitus, securis, signa.

Lapides Inchores, Nativi. Vide Enchori.

Lapides Inscripti. Vide Inscriptus.

Lapides Liberi. Silvester Giraldus lib. 1. Itiner. Cambriae cap. 3: Id etiam... quasi pro miraculo duximus, quod in summis, quibus clauditur undique montium verticibus non petrosis aut saxosis, sed mollibus potius et herbosis, Parii lapides reperiri soleant, qui Liberi vulgo dicuntur, quia secabiles ferroque quodammodo polibiles, sese quasi liberaliter praestant, ex quibus Ecclesia ipsorum jam extat egregie constructa. Est autem Parius lapis candoris eximii, ut est apud Isidor. lib. 16. cap. 5.

Lapis Lunae, Lapis Specularis, ad modum vitri perspicuus. Vide, Gypseae fenestrae.

Lapides Mensurariae. Vide Carteria.

Lapis Mutus. Hygenus: Lapides sine inscriptione, quos ideo quia nulla significatione apparent, Mutos appellant. His opponuntur Petrae notatae et signatae. Ita Lapidum scriptura, apud Dolabellam Agrimensorem. Charta Ordonii II. Regis Navarrae aerae 950. apud Anton. de Yepez tom. 4: Et sunt ipsae Ecclesiae cantatae in toto gyro per petras erectas et scriptas.

Lapides Nativi, in ipso solo nati. Vide Agrimensores.

Lapis Neronianus, mirae viriditatis ac splendoris, apud Gregorium Turon. lib. 1. Miracul. Smaragdus.

Lapis Ordinarius. Vetus interpres Juvenalis Sat. 10. de Babylone: Quam condidit urbem Semiramis Nini uxor, et coctili latere munivit, quem hodie dicimus Ordinarium Lapidem.

Lapis Pacis, Qui inter Missae solennia post consecrationem osculandus fidelibus defertur, quo tum tempore, olim mutuis se osculis, quae pacis appellabant, prosequebantur. Statuta Ordinis de Sempringham: Ipsa quoque Sacrista vel alia matura recipiat ad fenestram aquam benedictam, et Lapidem pacis, quem circumferat Monialibus sororibus incipiens semper pacem dare in dextro choro, etc. Vide Osculum Pacis.

Lapis Physicus, Rocho le Baillif in Dictionario Spagyrico, est Medicina illa per quam veteres transmutarunt metalla et morbos omnes sanaverunt.

Lapis Piscium, Locus, ubi pisces divenduntur. Inquisit. ann. 1371 in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 428. col. 2: Lapis piscium, quae valet annuatim unciam unam, tarenos sex.

Lapis Portatilis, pro Altari portatili, in Synodo Bajocensi anno 1300. cap. 20.

Lapis Sacrus, Sacris agendis destinatus, altare portatile, nostris Pierre d'autel. Inventar. ann. 1449. ex Tabul. D. Venciae: Una capsia de sap, in qua consistunt ornamenta capellae B. Joannis; et primo, Lapis sacrus. Vide in Altare 1.

Lapis Vitreus, Gemma factitia. Invent. ann. 1371. apud Cl. Vir. Garamp. in Disquisit. de sigil. Garfagn. pag. 88. in nota: Una mitra cum Lapidibus vitreis et grossis perlis oculorum piscium... Viginti Lapides, qui videntur zaffiri; sed magister Ricardus dixit eos esse vitreos vel cristallinos.

Lapis Vivus, apud Gratium in Cynegetico, et apud Agrimens. pag. 273. qui πυρίτης, ut est apud Turnebum lib. 6. Advers. cap. 9. Ignifer, apud Agrimensor. pag. 311. Statuta Mediolanensia 2. part. cap. 329: Fiant scalae Lapidum vivorum, etc.

Guerpire cum Lapide, Singularis modus rei alicujus dimittendae memoratus in Transactione ann. 1085. ex Archivo S. Victoris Massil. armar. Forojul. num. 7.

Lapides Projicere per tres primos anni menses vetant Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 167. ex Cod. reg. 4621: Nullus major duodecim annis audeat de mensibus Januarii, Februarii et Martii projicere Lapides versus aliquam personam in aliqua vel per aliquam viam seu vicum aut plateam civitatis Florentiae, aut super aliquo ponte ipsius civitatis, etc.

Venire ad Lapidem quid significet, explicat Charta Phil. Pulc. ann. 1291. ex Cam. Comput. Insul.: Per praeceptum quod fecerunt et adhuc intendunt facere de veniendo dicto Johanne ad Lapidem, hoc est dicere, in prisionem venire compellunt, etc. Vide supra Lapidarius 2.