Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAPSUS

LAPSUS, Aquae divortium, quo se pisces recipiunt: Chute d'eau. Gregorius Turon. de Vitis Patr. cap. 17: Abierunt ad Lapsum, et aspicientes invenerunt eum ita refertum piscibus, ut decem viri quae repererant, vix exhibere potuissent. Infra: Lapsus noster, in quem pisces decidere soliti sunt, prorsus desertus habetur. Idem lib. de Gloria Confessor. cap. 5: Surrexitque e lectulo, invenitque immanem esocem in Lapsum suum, quem ubi jussus fuit, exhibuit. Vide supra Capsum 2.