Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LATINI

LATINI, Christiani Occidentales, qui Ecclesiam Latinam agnoscebant, dicti. Vide Seldenum ad Origines Eutychii pag. 154. 155. 1. Edit.

Latini, appellati Indigenae, seu veteres incolae, vel coloni, in iis regionibus, quae a barbaris gentibus pervasae sunt. Speculum Saxonicum lib. 1. art. 6. § 3: Per testimonium 72. bannitorum, aut totidem legitimorum Latinorum, prout juris ratio exposcit, etc. ubi ad marginem, al. Originalium. Et lib. 3. art. 44: Et cum in numero essent pauci, ita quod agros culturae tradere commode non possent, fugatis et interfectis dominis Thuringorum, reliquam gentem, ut operaretur terra, vivere permiserunt, talia imponentes eis jura, quemadmodum adhuc consistunt in conditionibus Latinorum. Et ex his, qui juri derogant suo, dedititiorum conditioni subjiciebantur. Et art. 45. § 9: Werigeldus 10. talenta 20. solidi et 6. nummi cum quadrante, emenda est Latinorum. Ad marginem, al. agricolarum. Vide Romani. In textu Germ. Laten. Vide Lassi, Leti et, Liti.