Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LATINUS

LATINUS Pons, Navalis, ex navigiis, quae Latenae vel Lautomiae dicebantur, compactus. Vide in Pons.

Latina Sufficientia, Scientia navalis, ut videtur. Elmham. in Vita Henr. V. reg. Angl. cap. 63. pag. 174. edit. Hearn: Viris nobilibus ad hoc praeelectis, quantum Latina permisit sufficientia, oneratae festinis remigiis Sequanam transcurrebant classiculae. Latin vero intellectum sonat in Bestiar. MS.: Et encore en autre Latin, Diex loue ouvriers au matin, Quant il prent un homme d'enfance En bonne foi et en créance.