Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LATO

LATO, Laton, Metallum factitium ex cupro et cadmia, orichalcum, Gall. Laiton, olim Laton, ut nunc Hispanis, a Belgico Latoen, Anglis Latten: quod idem significat; vel, ut quibusdam placet a Graeco ἐλατρὸν, unde Hesychius, Ἐλατρεύς, ὁ τρίτην πύρωσιν ἔχων τοῦ σιδήρου παρὰ τοῖς μεταλλεῦσιν. Charta ann. 1054: Donamus duos bacinos de Latone. Nicolaus Bertrandi in Vita B. Guillelmi Erem. Augustin. tom. 4. Maii pag. 199: Disciplinabat enim se catenis tribus electri vel de Latone. Vide Laton et, Latonum.

Lato, f. Moneta ex Latone. Charta ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 13: Cum magnificus Princeps dominus Joannes Boemiae Rex nobis indulsit, ut in civitate a bonis civium et hominum Sittaviensium de marca qualibet unum Latonem grossum... exigeremus, etc. Sed f. leg. Loto, ut infra.

Haud scio an emendanda sit vox Blaton, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 185: Ouquel chastel trouverent... certaine quantité de Blatons ou morceaux de cuivre à fourme de gettons non signez.