Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAUDIS

LAUDIS,² Cithara, testudo, ex Germ. Laute, uti hoc a Lauten, Sonare, resonare, tinnire. Gallis Luth. Certe apud Fortunatum in Epist. ad Gregor. Turon. ad lib. 1. Poem. Leudus, sonum significat: Apud quos nihil dispar erat, aut stridor anseris, aut canor oloris, sola saepe bombicans, barbaros Leudos harpa relidebat. Godefridus Viterb. part. 9. Chron.: Mira videre meat, celebri plaudente chorea,   Laude, tuba, cithara, festa canuntur ea.

Leutum dixit Petrarcha in Testamento: Thomae Bombasiae de Ferraria lego Leutum meum bonum, non, ut eum sonet pro vanitate saeculi fugacis, sed ad laudem Dei aeterni. Italis, Luto, et Liuto. Josephus Scaliger ad Manil. ab Arabico Allaud etymon accersit, ut et Bochartus lib. 1. de Colon. Phoenic. cap. 2. Vide Turcograeciam Crusii pag. 210.