Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): LAUDIS

LAUDIS,³ ut mox, Laudum, Sententia arbitri. Literae Ludovici VII. ann. 1145. pro Bituricensibus, apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 10: Quod si infra urbem aliquid forifecerint, pro Laude Baronum ipsius civitatis emendabunt. In Litteris Ludovici VIII. ibid. pag. 49. ubi istae confirmantur pro Laude Baronum habetur Laude proborum hominum: quod eodem redit.